Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
8 ram sartcta illa Societate errorem, culpamque suam agnoscere, atque emendare: hoc est ejurare haeresin. In hoc una semper fuit, est, eritque Mens Ecclesiae Christi normam autem id exequendi, ac formam confitendae traditae ab Apostolis Fidei r variis temporibus in eo variare oportuit, ut ad Symbolum accedat dilucidior expositio veritatum, per haereticos in controversiam vocatarum, ac judicio Ecclesiae declaratarum. Nam sicut haeresis id facit, ut, qui probati sunt, manifesti fiant in nobis; ita idem praestat etiam tessera fidei, seu Symbolum, per quod discernuntur genuini Christi fideles ab haereticis. Per Jesuitarum molimina nihil unquam accessit, neque accedere potuit ad Fidei, divinitus acceptae, et per Ecclesiam instar depositi invariabiliter custoditae, professionem. Jesuitae fidem unius, sanctae, Catholicae , et apostolicao Ecclesiae non modo profitebantur ipsi uniformiter, sed etiam haereticos ad eam reducebant, et infideles adducebant laudabiliter. Tantam autem, ac de utraque re publica tam bene in toto terrarum orbe meritam societatem qui judicare cupit, judicet ex ejus Instituto; judicet e bonis fructibus; judicet e publicis Pontificum, Principumque testimoniis; caveat autem judicare e libris Protestantium. §• 4-