Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

15$ dimonio proponenti, non fidat? Fidebant tanto apud suos nomini Protestantes, quid­ni etiam permulti Catholici ? Dididit atta­men Vir nomine et cognomine suo di­gnus, Pius Brunnquell, BambergensisMa­gister Theologise. Is pro sua in Eccle­siam Dei pietate recurrendum esse censuit ad scaturiginem fontis, atque comperien­dum , utrum se ita res haberet, velut a Böhmero narrabatur ? Cum itaque res gesta esse referi?tur in Hildesiensi Dioecesi, ora­vit edoceri de omnibus per Hildesiensem ac Monasteriensem Capitularem, Baronem Franciscum Droste, clarum meritis et do­ctrina; cu us responsum,et acta omnia in­seruit deinde P. Brunnquell Apologise suae , typis Bambergensibus anno 1821. editce in 8. a pag. 78. ad 88. Bes ita contigit.’ Vix in lucem emersit Böhmeri relatio anno 1787, mox Hildesiensibus tam Catho­licis , quam Protestantibus facta est pomum discordiee et petra scandali. Episcopus Hil- desise , Princeps Fridericus Wilhelmus, in­vestigari confestim jussit, misso in id opus Professore Lemoin , ( qui etiamnum vivit) et Professore Rosen; (qui anno 1820. vi­vere desiit) compertum autem per eos est, non subsistere narrationem Böhmeri. Duee illae sorores , C onsiliarii Camera!is Majus fi­lia?., non anno 1760. sed anno 1738. neque in

Next

/
Oldalképek
Tartalom