Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

142 eum ab omnibus honoré divino honorari debere; quidquid instituerit novi, quid­quid etiam demandaverit, majoris fieri de­bere a Laicis Dei vivi praeceptis; ejus man­dato contravenientes , non solum igne tol­lendos , sed et cum corpore et ánima infer­no tradendos. Quis non assequitur, adhiberi a Lanio * et Reisero illam speciem argumentationis , quae a Dialecticis deductio ad absurdum nominatur ? Idem adhuc dilucidius prodit e com­positione articuli 9. cum 17. quam a Bceh- mero fieri, adnotat Programma Regiomon- tanum pag. 17. In articulo 17. dicitur * j, Majori honore dignam esse B. Mariam Virginem, ipso Christo , Filio Dei. 66 Articulo autem 9. dictum fuit: ?i Unum- quemque Sacerdotem Romanum majorem esse Beata Maria Virgine. “ Ex quo de­duci posset absurdum , videlicet: Unum­quemque Sacerdotem Romanum majori ho­nore dignum esse, quam ipsum Christum ; Filium Dei. Stipes sit j oportet, qui manibus non palpet , Lanii , Reiserique sophismata , male volenter consarcinata , malevolentius Jesuitis adpicta, malevolentissime a Ger­manis ac Regiomontanis Protestantibus his annis recocta. Ce-

Next

/
Oldalképek
Tartalom