Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

123 cinatam formulam, ut conscientias Evan- gelicorum torqueant, gravent, discrucient. Ita illi. Injusti essemus, si tam atrocem inson­tibus calumniam inuri pateremur; ingrati essemus, si viros, sicut de Ecclesia Catho­lica universa, ita de Hungária prsesertim meritissimos, dum sine causa etiamnum impugnantur, non tueremur, quamdiu tue­ri sese adhuc ipsi non possunt. Erit enim tempus, cum Societatem hanc, pro melio­re juventutis educatione, pro pietatis pu­blicae , ac zeli in Clero ac Populo sufflam- matione, pro audaciae adversariorum re-«- pressione , praecipue autem pro arcanarum Societatum utrique reipublicae insidiantium refraenatione, Hungáriáé reddent boni su­peri. Ortus in occasu Loyola resurget ab ortu Subsidioque Bonis, terriculoque malis. Addo et illud: non modo injusti, et ingrati, verum etiam insigniter ignari esse­mus, si horum articulorum authores etcon- sarcinatores fuisse diceremus Jesuitas. Spe­ctemus , oro, critice horum articulorum formam , spectemus materiam. Si formam intueamur hujus pseudosym- boli: constat e scopis dissolutis , nullo in­ter se nexu conjunctis. Inchoat a Papa., jiiox agit de Bibliis, dein de cultu sancto­rum ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom