Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

4 lam unquaöi formulam abjurationis exigi asseverabant a proselytis, seu ab iis, qui ad unius , sanctae , catholicae, et apostoli- cae Ecclesiae sinum e Coetibus Protestant um revertuntur. Proniores sumus in id, ut de lide narrationis dubitetur, quam ut tanta in Theologis catholicis admittatur rerum suarum ignorantia tam juris, quam facti. Abjurationem enim haereseos a revertentibus et jus canonicum exigit, et statuta particu­larium Ecclesiarum distinctim requirunt. Neutiquam tamen ea viguit uspiam vigetque abjurandae haereseos forma, quam 'Wachlerus, qualiscunque cetera historiogra­phus , theologicis suis annalibus repetiit in Novembri 1819. Qua fide? qua mutabili­tate ? exponetur suo loco. Famigeratae Vinarienses Ephemerides : £>PP0fItí0n3fríattec inscriptae, anno 1817. Nro. 63. Eminentissimum Cardinalem , Gábrielem Antonium Severoli, carpebant, tanta protervia, quantam nec capere nec excusare ‘liceret aliter, nisi per id, quod iis ipsis diebus Jubilaeum trisaecularis Ec­clesiae apud Vinarienses illos ,ageretur lae­titia non capiente modum. Placuit vero Kegiomontanis ab hoc paradigmate ordiri telam suam, atque ita jam in principio pa­tefacere, qualibus vadimoniis expositionem *uam firmare nitantur?

Next

/
Oldalképek
Tartalom