Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

a gnum, cui contradicatur ab omnibus , im­primis ab auditoribus, lectoribusque suis. Praevideri facile poterat, ut in hac etiam temporum iniquitate exsurgerent pro tuen­da Ecclesiae causa Viri, quibus nec animus, nec modus, nec scientia deest indagandae, promendae, defendendaeque veritatis. Igno­rari non poterant exempla petitae per Ca­tholicos , ac alibi etiam impetratae, contra talem adgressionem protectionis Priiicipum; quorum est, videre, ne publicae Professio­ni Fidei subditorum suorum calumnia ir­rogetur impune: quod profecto iit, quoties Ecclesiae cuidam publice adiingitur Confes­sio ejusmodi, quam eadem Ecclesia non ad­mittit, imo vehementer execratur. Et ta­men id suscepit operae Programmatis Ré­giómon tani Author, Ecclesiam Catholicam, quae est in Hungária, sibi constituens pro scopo ad sagittam. Quemadmodum igitur aliis , parem in Germania moventibus controversiam , pro virili responderunt egregii Defensores; ita Programmati huic, Hungaros Catholicos singulariter lacessenti, respondere conve­nit , nunc praecipue; cum id fieri opportu­ne potest interposita Synodi Nationalis au- thoritate. Ut proinde nullum seu Regio- montanis, sive aliis in Germania possit su­per esse dubium, quin etiam apud nos ea­

Next

/
Oldalképek
Tartalom