Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

97 consors esse desineret. Dicam amplius: Quisquis articulos illos profiteretur , con- festim excluderetur e Jesuitarum Societate, quse vi sui Instituti arctissimo semper nexu jungitur cum Ecclesiae Romanae, ac universalis, Capite visibili; neque aliam fidem profitetur, quam eam , Constitutioni­bus Pii PP. IV. praescriptam. Patebunt ista mox manifestius. Tempus enim, et ordo Regiomontani Programma­tis postulat, ut de famigerata Confessione Romano - Catliolica , Hungaris per intole­rabilem calumniam afficta, disseramus. §• »4­„ Incipit enim antiquissimum, quod vidimus, for- „ mulae exemplar laude patrum Societatis Jesu, quae „ in serioribus, quas inspeximus, versionibus ger- „ manicis omittitur.“ Ad §. 24. Bona Oratoris Regiomontani venia dictum sit: non videri consentaneum his id , quod' mox pag. i5. subtexit. ]\am pag. i5. di­cit : ,, Versiones hujus Symboli germanicas ,, duas novimus.44 Harum utraque laudem Patrum Societatis Jesu exserte commemo­rat ; adeoque laus Patrum Jesuitarum in serioribus versionibus germanicis haudqua- quam omittitur. G . §.25.

Next

/
Oldalképek
Tartalom