Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

DE DOGMATE SOLIUS SALVIFICAE RELIGIONIS, ET ECCLESIAE, 1 T DE NEOTERICAE CATHOLICITATIS ORIGINIBUS. JBT Jf I. §. I. Dogma soJius salviiicae, grave. N • . ’ ocentissima Summae rei est, indeterminata, et vaga il­la arietatio, quae hodie a non paucis, qua imperitia, qua consilio fit, in dogma solius salvificae\ — hoc enim dog­mate, vjiut nervis quibusdam universam contineri Religio­nem , hocque ipso hanc, eo everso , fluere ac dissolvi, velut succisis nervis, oportere, intelligunt, quicunque ri­te cogitant. — Alioquin perabsurdum est, agnoscere quampiam Religionem pro vera et praescripta a Deo, nec tamen fateri, iis, quibus praescripta est, unice salvificam esse. — Hinc ne ii quidem, quos salvandorum quam plurimorum sollicitudo ad fingendam novi generis Eccle­siam, omnes, aut prope omnes sectas Christianas comple­ctentem , perpulit, hoc dogma inficiari audent; fatentur inimo diserte, illos, qui in diversis sectis participes-fiunt salutis, fieri per id duntaxat, quod de una illa, unice ve­ra, et salvifica religione participent; * quod quid aliud est, quam confiteri, unam duntaxat pro his omnibus, ««/caveram et salvificam Religionem esse. — Quid quod ipsa quoque

Next

/
Oldalképek
Tartalom