Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225
45 rum ratiocinationum ope dumtaxat. — Inde magnum illud doctrinarum Lutheri, et Lutheranorum, discrimen, inde plures articuli, retenti adhuc, sed Scripturarum nudati ope, solisque nixi ratiociniis; tanto majore miraculo, quo manifestius fundamentis protestantismi adversum est; credere , nisi fcriptum sit. S. 18. Quale? Quodnam autem, qualeve fuit hoc Evangelium? —- Cum id quaeritur, quaestio haud est: quodnam, et quale Evangelium sit, quod in medio hodie est, aut fuit heti? Sed, quod excitavit, propagavitque author reformationis, seu, quod, in vivis agente Luthero, fuit; ad hoc enim Evangelium conversio facta est. — Unde vera illud discere oportet? semiplene, ex Augustana Confessione, caeteris- que Symholicis libris; plene vero, ex operibus Lutheri; cum ideo, quod originale , ac purum Christi Evangelium, protractum e tenebris ad lucem, jam ante annum trigesimum saeculi decimi sexti , adeoque prius, quam primus Symbolicus liber, Augustana Confessio, existeret, fuerit; tum ideo , quod et hanc, et caeteros Syrnbolicos libros, timidiuscule, et haud satis aperte, certis ex causis , adoptatam doctrinam explicantes, intelligi, et explicari, secundum expressos in Lutheri operibus sensus, oportere, ex ipsis Symbolicis libris, sicuti demonstrabitur alibi, exploratum habeatur. — Quid igitur novus hic Evangelista, quemadmodum sevocabat, praedicavit, et docuit: — de Deo? — de Christo ?— de non Christianis? —. de Christianis ? — de Christi Ecclesia ? — de Sacerdotio ? — de Fide ? — de Charitaie? — de Matrimonio, et Virginitate ? — de libero arbitrio ? de operibus bonis ? — de praeceptis Divinis ? — de peccato ? — de animae immortalitate ? — de Ratione? — de Papa? — de Patribus et Conciliis? — et generatim, dez Evangelio ? — * Ordine singula considerabimus. '* Quid de universo hoc originali Evangelio, autboreque illius, Luthero, si errorem uspiam, aut pugnam contineret, censendum sit5 docuit ipse: si, inquit, semel deprehenderer niqntitns, falsus, et crasse stolidus ; jam tota mea dodnna , fides, et honor, infideli-* tatis finem penitus haberet; et unusquisque pro nequam, et pro in/