Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

dinum, mereri gratiam jußificationis. (August. Conf. art. 26.) Mereri nempe, de condigno; solum enim hoc meritum oppo­nitur gratuitce Dei gratice. Quis Catholicorum id credidit un­quam , aut credit? 5to) Vitam Chrifiianam unice in eo sitam credi, si certo mod» fe fla celebremus i certo modo oremus, jejunemus, vefiiamur 5 (August. Confes. ibid.j Portentum criminationis! — 6to) Traditiones humanas longe supra ipsa praecepta divina ha­beri. (August. Confes. ibid.) — Atque id hoc non obstante, quod nostris legibus cautum esse (Nro 3.) agnoscatur, ut pro reprobis habeantur, quaecunque leges , et doctrinae contrariae Euangelio ? Imo') Opera juxta cujusque vocationem faffia , ut proles — edu- tare in Dei timore , rem domeflicam curare, Rempublicam regire; haberi pro operibus pure saecularibus > non spiritualibus. (August, Ccnf. ibid,) —> Quis unquam Catholicorum ita insanivit? 8vo) Caeremonias, ab Episcopis ordinatas, pro necessario ad Sa­lutem cultu, haberi. (August. Conf. Art. 23.) — A Catholicis? —• Q/10) Apparitiones Spirituum, Missas, Vigilias, & peregrina~ tiones poscentium , haberi pro fidei articulis, (Schmal. art. 2. part* 2.) a quo ? —- cedo tabulas, et testes ? —» lomo) Angelos 6? Sanctos adorari; — illis jejunari; — Mis­sae Sacrificium offerri; — erigi Ecclesias & Altaria. (Ibid.) — Omnia haec infandam abominationem , et tetram haeresim es­se, magno consensu Catholici credunt; meritoque compatiun­tur infelcitati eorum , qui ad nefarias has sordes de Catholicis invincibiliter crelendas, atque assidue iis in faciem jactandas., inducti sunt Symbolica articulorum horum auctoritate! —• Omni­um Catholicorum sententia, dignus anathemate est, qui ita credit. 11/no) Credi, peccata per propria opera aboleri absque Chrifto PJ fide. (Schmal, art. 5. p. in. 3Q1.) Nurn dici atrocius aliquid potuit! — sed accidit probe, ut refelleret iniquitas semetipsam. Compara id, quod Nro l-mo objectum est, et decerne, num haec criminatio concordet? — limo) Credi, licere sim esse,, si quis fidem necessariam esse as­serat in Sacramento Poenitentice, (lib. de cap. Bab fi. tom. 2. opp. p. m. 291.) — Ex Ecclesia Catholicae (ide, anathema sit, qui hdem necessariam illic esse negat. 13/«oj Credi, nihil fidem in Chrifium , & reliqua omnia prode s< se, nisi Papa pro Deo habeatur. (Schmald. art. 4.) — Miseran­di homines, qui haec, ex atro ficta odio esse, non intelligunt! Magnum profecto nefas, haec de Ecclesia fingere, quae invi­cte credit, nihil reliqua omnia prodesse, nisi fides in Chrifium habeatur! — — Proh, desperatam Symbolicoruin horum libro­rum fidem! —

Next

/
Oldalképek
Tartalom