Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225
haec testimonia esse, respondit, provocavitque ad testimonium divinum Scripturarum Sacrarum, alta ex adverso clamitans voce: Scriptura, Scriptura, Scriptura! — Nec, quin intelligendarum divinarum Scripturarum ei data clavis divinitus esset, dubitari ullo modo posse , docebat; *** — siquidem extraordinariam ad suscipiendum, et perficiendum **** reformationis opus , missionem haberet. ***** * Accusare corruptionis, inquam; etsi confiteretur una, doctrinas suas, corruptis nostris oppositas, esse in orbe terrarum noiasy et inauditasy nec proinde comprehensas in praedicatione, quam semper conservari immunem ab errore, et puram, idem fatebatur, uti videbimus. Agnovisse, novas et inauditas adhuc, doctrinas suas esse, certum est. Tom. 8- Jen, föl. 181. et Tom. 2. lat. fol. 480. fatetur: dofitrinam suam novatn et per universum orbem supramodum scandalosam fuisse. — Tum, torn. 4. in Literis de sua Bibi, versioné : ab Apostolorum temporibus inauditam. Nihil igitur Christiani, inde ab Apostolorum decessu, de ea audiverunt. Item, de capt. bab. de Sacrif. Missae, inquit: rem arduam , et quam forte sit impossibile , agredior; ut, quae tanta sit saeculorum usu , omniumque consensu probata. Haec novitatis doctrinarum suarum consideratio, magnos saepe conscientiae morsus ei concivit: quoties, inquit, mihi palpitavit tremulum cor, et reprehendens objecit fortissimum eorum argumentum: Tu solus sapis ? Totne errant universi~P Tanta saecula ignoraverunt ? quid, si tu erreSy et tot tecutn in errorem trahas, damnandos aeternaliter? (in princip. Lib. de abrog. Missce p. M. 466.) — En , agnoscit doctrinam suam novam, multis saeculis ignoratam; — agnoscit magnam objecti sibi argumenti hujus vim; — agnoscit discipulos suos, si ipse errat, damnandos aeternaliter; ut proinde mirum sit, carpi nos, cum idem, etsi multo mitius, dicimus ; qui, non errasse Lutherum , agnoscere uiique nec tenemur, nec possumus; — agnoscit denique, se in principio tra- gaediae fuisse solum , idque repetit saepius, v. g, Tom. i. Germ. pag. 366. etc. — Hoc non obstante, novitates has suas, velut puras Evangelii doctrinas , recipi urgebat, persuadere adnisus, puras Apostolorum doctrinas dudum, velut imbrenty ex Ecclesia evanuisse; a multis saeculis neminem scivisse, quid sit Evangelium, quid Christus, Sacrameniay Fides; in summa, nihil scitumy quod Christiano sciendum est. (Tom. 5. germ. p. 306.) — Iterum, a mille annis y et amplius, ita Scripturam Sacram y explicatam, et Dei verbum praedicatum haud esse, sicuti per ipsum. (Tom 5. germ. p. 366.) — Rursus: In eam usque diem nunquam genuine et sincere praedicatum esse Evangelium : quod multis saeculis latitavit sub scamno. — De fide eXtincta, et Evangelio vastato, clamitat sine intermissione. —- Profecto incredibiliter credulos, atque