Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

12 ttúdfyfig feint ntüffe. (Sv fucfyt aífo feine Sicltgto» aitv feiner ímcfceíu 5lbjid)t, fonbern weil er fed? roofyi babe^ beftnbet, ju öerbreiten. tc. Liquet, fundamentum persuasionis istius in religionis momento, et in naturali felicitatis appetitu, atque in universali ac uniformi hominum sic cogitandi modo reponi. A perarduo , quod qui­dem connaturalis haec rei evolutio novae Calholicitali facessit, negotio, expedire is quidem charam molem nititur pro viribus; at rium prospere? alibi videbimus. S. 3. Sensa veteri Catholico. Excludi vero universali hac persuasione omnem inter dissideq,tes coetus praerogativae illius participationem, ean- demque exclusive ad coetus singulos, earundem religiosa­rum doctrinarum unitos confessione , restringi, ipso al­legatorum testimoniorum (§. 2. sub *) intuitu, manifestum fit. Congruit persuasionis hujus sensus in summa Catho­lico sensui; hicque, e converso, universali hominum sen­su intelligitur stabilitus. Verum hoc ipsum est, quod sa­pientibus his displicet. Ideo persuasionem illam, cum vincere rationibus non possint, obscurare invidia, et vi­tiosarum originum figmentis adnituntur. Tametsi dog­matis hujus vindiciae ex proposito fiunt alibi; haud tamen inoportuna accidet hoc loco brevis eorum revisio, quae a citatis , celebribus caeteros inter, authoribus, adver­sus persuasionem illam dicuntur. a) Becker ibid. p. 28. eo sensu intolerandam intolerantiam contineri, inquit; en verba illius: (S$ iff ttHlfyre 3»ntPÍcran$, fer* degener Gringrijf iit bte Dfecfjfe @oíteé, bér 9!J?eitfd) fjeit, uitb bcr Süeítgíon, trenn firfj eine ^artfjet) ber (Síjríjten btefen Sorptg nur allein bcpimßt. imo) Nauci haec esse, intelligunt, qui discernere norunt te­meraria asserta, a demonstratione. — Nil neoterico generi hac, huicque similibus verborum ampullis usitatius, ad decipiendos homines, cum argumenta ad convincendos desunt; — sed nec facile, nisi falli volentes, turgido hoc verborum tono falluntur. — Caeterum pertinet atrox haec • censura ad omnes, qui un­quam erant, Christianos et Christianorum coetus, seu univer­sam Christianitatem; siquidem, perhibente ipso Be eher0, omnes Christiani coetus semper sibi eam praerogativam tribuerint ex­clusive. (§. 2. *) Ita omnem Christianitatem perfricare in- so.enter, sapere sit? — Desperata profecto salus eorum, qui I , I

Next

/
Oldalképek
Tartalom