Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
Domus correctoreae, vel graviore adhuc , imo pro ratione delicti mortis etiam poena plexum iri. Poena simili Refractariorum talium Fautores quoque inomisse mansura. Non absimiliter Caehalistae eo obstringuntur, ut inter se pacati sint, seniores junioribus bono exemplo praeeant, non secus Sodales Gaetui, et Magistris suis debitam paritionem praestent, porro ut objecta Caetum respicientia quiete sine omni vociferatione et secundum Justitiam pertractent, omnes demum Excessus, Puxas , ac Inconvenientias, scandalaque solerter praecaveant. Ne autem hujusmodi transgressiones impunes maneant, Caetui admittitur, quo Objecta, opificium ipsum et servandum bonum ordinem stricte concernentia, ipse, ast solum in trimestralibus, aut extraordinariis Congressibus praesente semper Caehae Commissario dijudicare, et Transgressores punire possit, ita tamen ut poena qualitati delicti commensurata sit, et mulcta pecuniaria nunquam 2flnos exsuperet, respectivis Partibus ceteroquin omnem in casum Recursu, ad localem Jurisdictionem aut altiora Dicasteria ratione ulterioris discussionis et adferendae pro re nata medelae formando, in salvo relicto. Neque ullus propterea, quodnefors instantionaliter seu ad localem Jurisdictionem, sive ad Consilium Lo- comtenentiale Piegium recurrerit, per Caetum puniri, aut quapiam injuria adfici poterit, dummodo Recursu suo primae Instantiae Forum non praetereat. Si quis in Caetu talis delicti reus argueretur, cujus dijudicatio Caetui non competit, eotum Caehae Magister Delictum idmodi locali Magistratui aut Jurisdictioni illico remonstrandum habebit. Cum vero omnis bene coordinatae societatis principalis scopus timor, et cultus DEI esse debeat, cuncti Magistri et Sodales R. Catholici erga praemissam ordinatam Indicationem ad audiendum, quod in Ecclesia Parochiali Expensis Caehalibus celebrabitur, Sacrum trimestrale, seu quatvor Temporum, condecenti Vestitu induti comparere tenebuntur. Ille Magister, autSo- dalis, qui sine sufficiente vel indicata praevie Caehae Magistro causa: post Evangelium veniret, velnefors plane emaneret, in primo casu Magister 20 xris Soda8<> 1813.