Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
riiim consecuti fuissent, exercere non valuerint, aut plane a petito desistere coacti sint, fueruntque expost oneri Civitatis, cui praeterea per similem Caeharum agendi modum optimi Artifices Opificesque velut a petendo magisterio taliter deterriti decesserunt, ea hic statuitur norma, ut Caeha Sodalem Jus Magisterii petentem productis per eundem praeattactis Documentis ad conficiendum Paradigma absque omni protelatione admittere noverit, in casum vero , quo idem de intentatis sibi vexis coram locali Jurisdictione aut pro re nata al- tiore etiam Dicasterio quereretur, et Caetus eatenus auditus intra unum ad summum Mensem non responderet, localis Jnrisdictio ad assignandum recurrenti Paradigma, non interrogata amplius Caeha procedat. In reliquo Paradigma haud sumptuosum et duntaxat habilitatem et experientiam Magisterium petentis sufficienter demonstrans, usuabile, et facile in pecuniam convertibile sit, et apud illos quoque opifices apud quos certi, et perfecti Labores Caehales pro Paradigmate in natura parari nequeunt, pariter in hand sumptuosis Delineationibus, Ideis, ac Formulis subsistat, est necesse. Articulus XXII. Esto autem Confectio Paradigmatis ad consequen dum Magisterium prorsus necessaria sit, et ab hac seu per Caeliam, sive per localem Magistratum nemo Sodalium dispensari queat; cum interim ejusmodi etiam particulares circumstantiae, et gravia rationum momenta subversari possint, ut Sodalis caeteroquin in Arle oprime edoctus, et requisitis qualitatibus praeditus ob debilitatum medio tempore oculorum visum, aut pectoris affectiones, vel alias etiam non culpa ejus emergentes fatalitates, Paradigma praesertim tale, ad quod major virium intensio praerequirilur, citra majus valetudinis suae discrimen non amplius conficere valeat;hinc in tali quovis extraordinario casu Instantiae Sodalium pro sui dispensatione a confectione Paradigmatis recurrentium, per concernentes Jurisdictiones cum genuina subversantium circumstantiarum deductione dirigenti politico Dicasterio substerni, oblentaque ab hoc facul80 1813.