Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
gistro , qui Tyronem e Tyrocinio educit, obvenienlem Ratam bonificabit. Articulus VI. Determinatio pecuniae Tyrocinialis, si quae per Magistrum a Tyrone praetenderetur, Judicio Caeliae Commissarii aut localis Jurisdictionis relinquitur, nunquam Iamen20 fl. exsuperet. Caeterum quilibet Magister peculiari curae sibi habeat, ut Tyro suus breve intra tempus ad eum ponatur statum, quo victum suum medio laboris promereri valeat, si autem quispiam Tyronum pecuniae Tyrocinialis dependendae incapax foret, Magister ex adverso eum ob capacitatem, et alias bonas qualitates recipere tamen vellet, in casu hoc ejusmodi Juvenis uno anno diutius, si id nefors Magister talis exegerit, apud eum poterit relinqui, ut ratione hac eidem pecunia tyrocinialis in parte bonifi- cetur. Articulus VII. Si Magister decedens Tyronem relinqueret, qui annos Tyrocinii plene adhuc non explevit, incumbet Caetui mox investigare, et perpendere, num idem a- pud Viduam, si haec opificium continuaverit, relinqui possit, aut potius alteri cuipiam Magistro tradi debeat, poterunt autem Tyrones idmodi apud Viduas bono Sodale, qui opificio praeesse debebit (vulgo führet) provisas relinqui; ante exactum nihilominus Tyrocinium talis Tyro secundum opificii consveludi- nem seu 14 Diebus seu 4 Septimanis, aut vero recepto more etiam quadrante anni, apud Caeliae aut alium Magistrum pro complemento Tyrocinii servire obligabitur, verum tamen Tyrocinialis pecunia tota Viduae cedet. Articulus VIII. Si Tyro praescriptos Tyrocinii annos rite expleverit, nullaque contra eum fundata reflexio subversetur, non modo poterit, sed debebit etiam idem erga depositionem elibertalionalis pecuniae, quae tamen Taxam rssumptionis in Tyronem, ut pole 1 flor. 50 xros. nunquam exsuperet, coram aperta Caeliali Arca, missis quibusvis hactenus observari solitis incongruis Cerimo70 1813.