Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

1811. salisve quibusvis rerum et temporum adjunctis, — in­stituatur ; et cum 2 do In Limitatione eo etiam advertendum sit: ut illi, qui articulos hos primae necessitatis procurant, subsistere valeant; rerum autem pretia ita nunc in­stabilia sint, ut Limitatio ad longius tempus praestitui jam vix amplius possit, — verum pro ratione temporis alterari debeat; necessaria evadit ex parte Comita­tuum in eo etiam provisio: ut vel Generales Congre­gationes toties, quoties necessitas alterandae Limita­tionis emersit, celebrentur: vel Deputationi cuipiam, aut Particulari Congregationi negotii hujus intercala­ri tempore, et modo provisorio, usque futuram nem­pe Generalem Congregationem, pertractatio concre­datur. 5-tio Cum in Naturae productis, ut sunt: fruges omnis generis, pecora, pecudes, aliaque, — magnus Producentium , quorum omnium producta sua re- numdare quam maxime interest numerus , atque ita horum Concursus, vices Limitationis suapte sub­eat, pretiaque productorum quorumvis , pro ratio­ne majoris, vel minoris ad loca emporialia, et hebdo- madarias Nundinas confluxus , jam augeantur, jam vero minuantur* — cum porro omnis Producentibus, per defigendam ex Publico pretii Limitationem , infe­renda vis et constrictio periculo non vacet; nullum- que, aut certe contrarium facile productura sit efie- ctum eo, quod si altum praestituatur pretium, — id suapte caritati productorum ansam praebiturum es­set, cum nemo leviori rem suam venumdare pretio vo­let: si vice versa , depressum statuatur , quivis producta sua domi suae retenturus, aut aliorsum , ubi altius viget pretium , promoturus sit; sed et Li­mitatio horum , cum in hac ad omnium, quibus Producens eget, pretia reflecti, iisve accommodari, necessario deberet , ardua admodum foret; — inde tactum est: quod Naturae producta hactenus etiam pro­vido sane consilio Limitatione neutiquam subjecta fue­rint; in praesentibus rerum et temporum adjunctis, omnem hac in parte ini\ovationem vitandam, rem pro­inde hanc omnem penes priorem limitandi usum et provisionem relinquendam, nec quidquam alterandum j4

Next

/
Oldalképek
Tartalom