Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

cere possit; hinc Jurisdictiones certa et fidedigna In­dividua in gremio suo constituent, quorum muneris erit: in pecuariis nundinis tum apud pecorum Proprie­tarios, ac Oeconomos, aliisque viis et modis, majorem, vel minorem cornuti pecoris copiam, quod illius sit pretium, quod circiter pondus? in antecessum, et per decursum totius Anni rescire; incrementum, vel dimi- nutionem Rei pecuariae observare, aliave, quae cum Limitatione nexum habent, et ad eam influunt, cogno­scere , atque Jurisdictionibus de compertis Relationem praestare; Jurisdictiones autem, capto horum usu, col­lectas idmodi Exmissorum suorum observationes, ad­jectis suis etiam Reflexionibus, manifestatoque de pro­xime suscipienda Limitatione sensu suo, uno, vel cer­te dimidio mense ante terminum suscipiendae Limita­tionis, vicinis Jurisdictionibus communicabunt; atque ita mutuis consiliis, et aequa in proportione, bonoque cum effectu quaevis in suo gremio Limitationem pre­tii carnis instituet. Ut autem mutua haec ad invicem communicatio cum effectu fieri possit; necesse est. 2-do Ut in omnibus Jurisdictionibus Liipitatio or­dinarie eodem tempore, sive in duobus Terminis: 1-ma videlicet Junii, et initio Novembris; sive semel in Anno, Mense quippe Novembri , instituatur; prae­stituti autem hi Termini 5-tio Non ita sumendi sunt, quasi extra hos Limi­tatio locum habere non posset; ut potius, quoties ne­cessitas erit, haec suscipi non tantum possit, sed 'de­beat etiam. Prout autem 4- to Parte ab una sedulo omnino vitandum est, ne elevatio pretii Carnis temere fiat, et pro lubitu ac lucri cupidine Lanionum obtineat: ita parte ab altera in elevando altius pretio, si adjuncta temporis expo­scant, caute procedendum est; non enim sperandum, ut majus carnis pretium majus etiam pecoris pretium necessario — quod passim statui solet, post se trahat ; hoc enim certius ab externo ad Haereditarias Provin­cias Commercio , majore vel minore Emtorum concur­su determinari, indubium est. 5- to Quoties autem in quadam Jurisdictione Limi­tationem mulari contigerit; idipsum mox vicinis Juris­48 1810.

Next

/
Oldalképek
Tartalom