Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
Praefatio. aevos complures, abusus item et excessus haud infrequentes, per Caehalistas committi solitos, utpluri- mum ex ignorantia b. Normalium Ordinationum Regiarum in Objectis Caehalibus editarum, et fine observationis per Piegnum circulariter publicatarum pro-* fluere, quotidiana eaque multifaria docet experientia — ac innumeri illi Recursus, qui scopo dirimendarum sopiendarumque diversarum controversiarum, litium, aliarumque querimoniarum jam ad concernentes Jurisdictiones, jam ad Excelsa Dicasteria Politica, jam denique ad ipsum etiam Altissimum Thronum Regium pro ferenda medela deferuntur, totidem esse videntur ' veritatis asserti argumenta — Quantumvis enim Normativum pro Contuberniis Opificum provido sane Publicae Administrationis consilio, primo quidem Anno 1805. subin autem 1815. Jussu Altissimo elaboratum, ac sub Titulo „Generales Articuli Caehales“ ope Circularis Intimati ddo. 6ac Aprilis 1815. Nro. 7262. pro cynosura praescriptum omnino