Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
in Civitatibus et Oppidis ad Magisterium Fabrorum ferrariorum ullus admittatur, qui se non legitimave- rit, Artem veterinariam praescripto modo se condidicisse; ut autem cessaturo, mox post evolutionem prae- mentionati Clementer defixi Sexennii, hoc ex Cassis publicis Fabris, per Jurisdictiones ad Scholam veterinariam mittendis, praestando subsidio, ac intermedio quoque hocce tempore valentiorum Civium et Colonorum filii, Opificium fabrile profitentes, aliique ejusdem Professionis Sodales facultatibus provisi, efficacem nanciscantur stimulum, Scholam veterinariam propriis suis sumtibus adeundi; Benigne cupit altefata Sua Majestas Sacratissima: űt Fabris ferrariis non solum emolumenta, etiam in illos ipsos ex cognitione et subse- quo exercitio Objectorum Scholae veterinariae dima- natura, ob oculos ponantur: verum etiam iis, qui in Arte veterinaria rite imbuti, ac eatenus Testimonio Professoris hujus Scientiae provisi fuerint, tam praeferentia in consequendo ubivis, adeoque in ipsis etiam Pagis , Professionis suae exercitio attribuatur quam et immunitatio a conficiendo Paradigmate—quod, praeter fatigia, temporisque jacturam, et Crises, pares, si non ampliores, sumtus : ac iter moraque, fine praevio Pesthini exigenda, deposcit, addicatur* neve unquam emolumenta Instituti hujus, Publico summe utilis, ex defectu Scholarium intercidant; Communitates et Dominia Terreslralia, praesertim post evolutionem praeattacti Sexennii exstimulentur: ut, causa tum publici , tum privati sui Commodi, Fabros , ad exercitium Opificii sui admittendos, praevie ad Scholam veterinariam expediant, iisque pro ratione egestatis eorundem interea subveniant. Quae B. Resolutio Regia Jurisdictionibus ea cum inviatione nota redditur: quod, Benigne defixo Sexennio, alma Januarii 1802 initium sumturo, ex qualibet Civitate «adminus unus, in Comitatibus vero ex singulo Processu etiam adminus unus, Linguae Hungari- cae , vel Germanicae, nec non lecturae et scripturae gnarus, Faber ferrarius ad Scholam veterinariam Pe- sthiensem , pro praefixo 15 tae Januarii Termino, mittendus, ac singulus eorum diurno 50 cruciferorum, pro hospitio , victu, et aliis necessitatibus suficcluro, 24 1301.