Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
infer actualis Caeliae Magister, nisi legalis contra eum exceptio subversaretur, semper primum locum obtineat, candidet, ac ita demum novus Caehae Magister vel Vice-Magister pluralitate votorum, absque omni vociferatione, observataque debita modestia eligatur, et neoelecto Caehae Magistro Clavis Arcae resignetur. Hac occasione etiam Caehales Articuli publice relegendi erunt. Articulas Quadragesimus Quarius. Arca Caehalis duplici ad minimum, vel triplici clavi provideri debet, quarum una Caehae Commissa- rio, altera Caehae Magistro, tertia vero Vice-Magistro Caehae, ubi talis praeexistit, resignanda veniet. Articulus Quadragesimus Quintus. Mulctae et contrabandales pecuniae per Caetum cum praescitu tamen, et Consensu concernentis Caehalis Commissarii in Caehales necessitates, et prout jam in praecedaneis Articulis est declaratum, in subleva- men egenorum Magistrorum ac Sodalium cenvertenlur; si quid autem ultra remanserit, illud facta per Caetum locali Jurisdictioni propositione, secundum hujus determinationem ad pias causas , publica Instituta, et in adjutorium aliorum etiam pauperum impendetur. Articulus Qu ad r i g es i mus Sextus. Caehae Magister occasione cujusvis trimeslralis Congressus in praesentia Caehae Commissarii super perceptis et erogatis Caehalis Cassae pecuniis rationes reddere tenebitur, cui tum, si hae pro adaequatis fuerint compertae, absolutionales Caehae nomine expediendae secus vero rationes tales pro re nata locali Jurisdictioni fine ulterioris decisionis per Caehae Commissarium exhibendae erunt. j4r t i c u lus Quadragesimus Septimus. Cum ordo rei id exigat, ut in negotiis, lotam Caeliam communiter concernentibus, Correspondentiae cum aliorum locorum Caehisj cum praescitu et sub nomine totius Caehae in concreto ducantur, licitum 280