Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
le Pensum, quod apud Magistros apud Sodales (Huc inseritur Pensum per Magistros et Sodaleä omni Trimestri ad Arcam Caehalem inferendum.) non excedat, ad Arcam Caehalem deponendum , secum adferre obligabuntur. Siquis vero Magistrorum aut Sodalium ab hocce trimestrali Congressu absque legali impedimento semet absentaret, Magister quidem -------- Sodalis autem (Huc inseritur Mulcta per Magistros et Sodales ad Congressus Caehales non comparentes pendenda.) mulcta punietur, ad Arcam Caehalem deponenda; eo alioquin subinteliecto, quod in extraordinariis casibus pro exigentia circumstantiarum dum et quando etiam extraseriales Congressus, nunquam tamen absque praescitu et consensu atque praesentia Commissarii celebrari queant. Articulus Trigesimus Nonus. Siquis Magistrorum, aut etiam Sodalium negotium eum concernens in extraseriali Caehali Congressu assumi desideraret, facta eatenus prius concernenti Caeliae Commissario debita insinuatione, extraserialis ejusmodi Corgressus praemisso scopo omnino celebrari poterit; in hoc tamen casu titulo Taxae convocatoriae Magister 5 florenos, Sodalis autem 2 florenos praevie semper ad manus respectivi Caehae Magistri deponere tenebitur, per hunc subin ad Arcam Caehalem resignandos. Articulus p u a d r ag e s i mu s. Querelae inter Caehas diversae Classis Opificum subversantes immediate decisioni competentis localis Jurisdictionis substernantur; si autem querelae inter Magistros aut Sodales ejusdem Opificii exorirentur, tales jn Caehalibus Congressibus erunt assummendae , qua occasione tam querulans quam et querulatus de sede sua consurgent, et penes Arcam Caehalem apertam stantes gravamina et Responsa sua omni cum modestia ac decentia proponent. tum vero propositae querelae assumentur, ac pro justo et aequo decidentur. Parti deciso Caehae minus 278