Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
vel oraliter reprehendere, minus calumniari, aut plane ad Concitationem prolabi, verum facto ad localem Jurisdictionem recursu ab ejus inviatione praestolari, ac usque subsecuturam determinationem semet quiete et pacate gerere tenebuntur. Siquidem autem singularum Caeharum strictissimi sit muneris, Con-Magistris suis quavis occasione, seposito omni personarum respectu, aequali esse adjutorio^ hinc in casu tali, ubi momentosiores militares, aut alii publicum Servitium tangentes labores occurrerent, concernentis Caehae muneris erit , ejusmodi labores inter singulos Magistros pro ratione Virium, et in quantum possibile fuerit, aequa proportione adrepartiri. In reliquo Caeha tota eo obstringitur, quo providere noverit, ut aegroto Magistro aut Sodali, qui propter paupertatem extra statum positus est, necessaria Vitae media sibi et familiae suae procurandi, efficax subsidium ex Arca Caehali praestetur, ea tamen lege, ut idem Magister vel Sodalis, recuperata Valetudine et melioratis Rei ipsius domesticae circumstantiis, subsidium ex Arca Caehali anticipatum, eorsum rependere teneatur. Articulas Trigesimus Quintus. Si Magistrorum aegre decumbens nullo Sodale esset provisus, concernens Caeha disponere obligabitur, ut reliqui Con-Magistri juxta ordinem a Seniore inchoando, Sodalem fine continuationis laborum eidem, quivis pro octo diebus, et quidem usque adventum peregrini cujuspiam Sodalis, qui illi assignari queat, alternative concedere, et quasi commodare teneantur, excepto caeteroquin casu, quo aegrotans idmodi Magister in epidemicum quempiam morbum incidisset. Articulus Trigesimus Sextus, De Sepultura et Comitatu Funeris. Siquis Magistrorum, Sodalium , vel Tyronum,aut etiam uxor Magistri, vel quaepiam ejusdem Prolium moriatur, horum funera omnes Magistri et Sodales, aut si Caetus nimis numerosus foret, ut adeo similes casus singulis septimanis , vel secus frequenter valde 276