Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

gatíonibus non dispensantur, adeoque nec a Tyrocinio et obligatione triennalis Peregrinationis, neque a cort- fectione paradigmatis eximi poterit, quin imo, omni in casu ita, sicut caeteri Sodales, integram magisteria- lem Taxam debebit persolvere, Venditiones opificiorum, aut Translationes in quempiam, qui Filiam, vel Viduam Magistri ducit, privatae Conventioni relictae sunt; sub talibus tamen Venditionibus et Translationibus Opifi­ciorum neutiquam Jus exercendi Opificii, sed requisi­ta duntaxat Artis, aut Opificiilnstrumenta, cum eo per­tinentibus materialibus intelligenda venient, eo aliunde suapte observando, quod singulus Emptor, aut Cessio- narius, si exercendi Opificii Jus consequi vult, perin­de, ac omnis alter , peritiam et habilitatem suam com­probare debeat, neque secus ad Magisterium admitti possit. Articulus Vigesimus Octavus. Caehae liberum manet, unum aliumve ruri degen­tem Magistrum e vicinia, verum tamen quemvis sin- gillative, ac sine titulo filiationis, aut facienda sub alio quopiam praetextu simultanea ad plura individua ex­tensione , erga depensionem dimidiae Taxae magiste- rialis , posteaquam praevie desuper locali Jurisdictio­ni, aut Magistratui debita insinuatio facta fuerit, incor­porare, eo alioquin subintellecto, quod Magister talis de confecto ad praescriptam normam Paradigmate se­mel legitimare debeat. Magistri rurales praevia moda- litate incorporati die anniversaria annuum magisteria- ie Pensum (seu ^iufiflggdtO, quod tamen duos florenos non exsuperet, ad Arcam Caehalem persolvent, in ca­sum intermissionis duplae mulctae subjiciendi. Articulus Vigesimus Nonus. De Obligationibus Magistrorum. Cum omnis bene coordinatae societatis principalis scopus Timor et Cultus Dei esse debeat, cuncti Ma­gistri et Sodales Piomano-Catholici ad audiendum , quod in Ecclesia parochiali Expensis Caehalibus celebrabi­tur, Sacrum trimestrale seu quatuor temporum, con- decenti Vestitu induti comparere tenebuntur. Ille Ma­18 273

Next

/
Oldalképek
Tartalom