Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
engedik; annálfogva, hivatkozva az elöbbeni Rendelésekre, minden Törvényhatóságoknak meghagyatik: hogy ezen tárgyban költ felsőbb Piendszabásokra, nevezetesen az 1812-diki Junius 30 kán 16504. Szám alatt közrebocsátott körlevélre , viszszaemlékezvén , azoknak pontos foganatokat eszközöljék. — 1824. 26-/« Octobris Nro. 26974. — Ex incidenti factae sua via officiosae Insinuationis: quod in nonnullis Liberis atque R.egiis Civitatibus Sodales Cerdones exuvias bubulinas ab inhaerente carne detondentes, prae- parandumque exinde gluten coriarium (vulgo Pdtttleber) sibi abusive vendicantes, majoris lucri cupidine coria in tantum attenuent; ut non modo Magistri respectu ponderis, sed et ipsum Publicum ratione qualitatis pellium, taliter attenuatarum, notabiliter damnificentur. Sua Majestas Sacratissima ex respectu sequelarum, e precario hoc favore per Sodales Cerdones usurpato in ipsum quoque Commercium dimanantium, Clementer praecipere dignata est: ut, cum detonsio carnium e Cutibus pro parando glutine coriario (vulgo nullatenus pro usu Opificii haberi possit; siquidem in pluribus Cerdonum laboratoriis Officinis detonsio haec Sodalibus suis, abrasionem carnium et particularum exuviis bubulinis adhaerentium, et exinde praeparationem glutinis Coriarii, motivo praeprimis ex eo: ne Sodalibus vigentem — ast minorem longe — hebdomadalem Mercedem solvere debeant, admiserint; in reliquis vero, ubi actu viget, Sodales sibi facultatem hanc cervicose extorserint; cum üdém non tantum Magistros suos tunc, dum maxime necessarii sunt, effective deserant, sed et peregre advenientes Sodales a similibus Officinis avocent; — non modo attactus, gluten coriarium per Sodales Cerdones praeparandi, verum et alter in eo subsistens abusus: quod quippe quilibet Cerdo Magister advenientem peregrinantem Sodalem — pro ratione biduo, et triduo etiam — cum notabilibus sumti- bus, gratuito victu et hospitio providere, Sodales vero cum tali Advena insuper Comessationes et Compotationes, ad proprias expensas, instituere teneantur; — velut tam ipsis Magistris, et Sodalibus sumtuosus et onerosus, quam et rectis Politiae principiis prorsus adversus — generaliter sufferatur. — 222 1824.