Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
benigni Privilegii die, Congressu Caehali uti jam praemissis declaratum est, sub Praesidio concernentis Jurisdictionis Commissarii celebrando ea ratione erit suscipienda, ut actualis Caehae Magister super perceptis, et erogatis Caehalibus pecuniis Piationes suis Documentis fulciendas, secum adferre teneatur, post harum autem Pievisionem, et factam Officii atque Clavis Arcae resignationem Caehae Commissarius e Magistris tres, quos inter actualis Caehae Magister, nisi legalis contra eum exceptio subversaretur, semper primum locum obtineat, candidet, ac ita demum novus Caehae Magister vel Vice-Magister pluralitate votorum absque omni vociferatione, observataque debita modestia eligatur, et Neo electo Caehae Magistro clavis Arcae resignetur. Hac occasione etiam Caehales articuli publice relegendi erunt. Articulus XLV1X. Arca Caehalis duplici adminimum, vel triplici Clavi provideri debet, quarum una Caehae Commissario, altera Caehae Magistro, tertia vero Vice - Magistro Caehae ubi talis praeexistit, resignanda veniet. Articulus L. Mulctae, et Contrabandales Pecuniae, per Caeliam cum praescitu tamen, et Consensu concernentis Caehalis Commissarii in Caehales necessitates, et prout jam in praecedaneis Articulis est declaratum, in subleva- men Magistrorum, ac Sodalium convertentur, si quid autem ultra remanserit, illud facta per Caetum locali Jurisdictioni Propositione secundum hujus determinationem, ad pias causas, publica Instituta, et in adjutorium aliorum etiam pauperum impendetur. A r t i cui u s Ll. Caehae Magister occasione cujusvis trimestralis Congressus in praesentia Caehae Commissarii, super perceptis et erogatis Caehalis Cassae pecuniis Rationes reddere tenebitur, cui, tum si hae pro adaequatis fuerint compertae, Absolutionales Caehae nomine expedien1815. . 95