Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

iq4» Wem Z. de non parcendo delinqu. ait: Sic Tobias gloriosus, prcecipuus invenitur factus apud Dominum. — Haec ita ejfe ipsi crede To- bice dicenti: Ubi venit Senacherib rex de Judcea fugiens, etc. Tob. i. 21 —4. et C. 2. 1 —8. Ibidem n. i3. addit: Quid orat Judith Deum, nempe ut dtjlrueret inimicos Israel ? Hocque a Deo factum esse, probat recitata e C. g tota oratione Judithae a v. 2 — ig. Hanc itaque orationem tribuit Judithse, et historiam totam facto nutuique Divino, sicut etTobise. ig5. Didymus Alex, (a quo multa de S. S. se didicisse gloriabatur S. Hieronymus) L. de Spiritu S. n. 2. disserens, Spiritum S. inquit: penitus ab his ignorari, qui extra S. Scripturam philoso­phantur ; solum enim in noflratibus Litteris no­tio ejus et vocabulum refertur tam in novisy quam in veteribus: hocque e V. T. exemplum producit: Danieli adhuc puero suscitajfe dicitur Deus Spi­ritum S. Dan. C. i3. 45. Hoc igitur i3 Caput agno­scit esse partem Vet. Testamenti: sicut et Sapien­tiae Librum cum dicit n. 62. pro asserenda Spiritus S. Missione, allatis S. Petri verbis: Spiritu S. mifto de Coho, i. C. i. 12. ista jungens: Et in Ljbroy qui Sapientia inscribitur, ab his qui Divina cha­rismata consecuti sunt, vox gratias Deo perfe­rens designatur, recitatisque C. g. v. 16 — 8. ait: Et in praesenti siquidem lectione, non sola Sa­pientia Dei, id ejl, Unigenitus Filius ejus datur a Patre, sed et Spiritus S. mittitur. Ubi testi­monio Sapientiae et S. Petri stabilit dogma. 196. Libri Tobiae praecepta esse Dei praecepta agnoscit ibid. n. 3g. dicens: Contra Dei praeceptum ex humana societate perpetratur , de quibus e ft: Diliges Dominum Deum tuum ; et: quod tibi non vis fieri etc. PIoc alterum Dei praeceptum est Tobiae C. 4- 6- prius illud Deut. 5. 6, aliásque. Ibidem n. 64. scripsit: Quicunque enim in eum (SpiritumS.) blas- phemaverit , non solum in hoc saeculo, verum etiam in futuro non remittetur ei: Mat. 12. 32. nec ulla misericordia et venia reservabitur illi, 85

Next

/
Oldalképek
Tartalom