Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

5*. Judas epistola; suae v. 14. Ibidem S. Cyrillus n. 22. prosequitur: Lucidae Crucis signum Regem praecedit, demonfirans eum, qui prius crucifixus fuit ; ut videntes , qui antea eum pupugerunt deplorent tribus contra tribus. Haec sumta sunt ex -Apocalypsi C. 1. 7. Iterato quoque Christum D. nuncupat Leonem ae tribu Juda ex Apocalypseos C. 5. 5. Demum Cat. 1. ait: Non corruptibile sed spirituale accipis armorum genus : in intelligi- bilem deinceps. Paradisum insereris: novum no­men accipis. Hoc dicit ex Apoc, 2. v. 7. et 17. 190. Nullatenus porro opitulatur acatholicis, quod S. Cyrillus Cat. 4* de io dogmatibus n. 3-5. in Ca­none non recensuerit plerosque deuterocanonicos Li­bros; siquidem, iit nunc percepimus, eosdem iit Di­vinitus inspiratos allegayerit. Illicque solum agit de libris, quos a suis fidelibus legi praecipit; dicit quippe de V. T. Lege Libros duos et viginti: ni- hilque cum apocryphis habeto commune: eos so­los studiose meditare et versa , quos etiam in Ec­clesia NB. cum certa fiducia legimus. Multo prudentiores et religiosiores te erant Apoftoli et veteres Episcopi, Ecclesiae Rectores, qui eos tra­didere : nimirum indubia prorsusque consona tradi­tione, ut Libri illi in Ecclesia, certa cum fiducia legerentur. Relatoque illic Canone, cui ingratiis Ju­daeorum et acatholicorum inseruit Baruch cum epi- fiola Jeremice nonnullosque N. T. deuterocanonicos, concludit: Reliqua vero omnia extra (Canonem) ponito in secundum ev devregco (videlicet S. Librorum ordinem) et quaecunque in Ecclesiis non legun­tur, illa neque privatim legas, sicut jam audifli. 191. Ex his liquet 1) S. Cyrilli scopum isthic fuisse : ut fideles privatim non alios legerent Li­bros , quam qui ipsis in Ecclesia lecti explicaban­tur; ne Prophetiam, seu explanationem Scriptu­rae propria interpretatione facerent non sine fidei salutisque periculo : prout vetuit S. Petrus 2. C. 1.20. Liquet 2) S. Cyrillum Libros illos, quos ille saepius ut Divinitus inspiratos allegaverat, quamvis extra F 2 83

Next

/
Oldalképek
Tartalom