Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

scopi adlaissc feruntur. Nec pauci dubitant: num omnes 5g. Canones, huic Concilio passim assignati, in eodem fuerint editi, vel potius plurium Synodo­rum Canones fuerint a minus perito aliquo collecto­re sub Laodiceni Concilii nomine congesti. Ex his 6g um Canonem esse prorsus supposition! multis con­tendit CI. Vir Spittler in Dissert, edita Bremas 1777. At ejusmodi qutestionibus dirimendis hic vacare nec lubet, nec interest; ad prassentem namque rem sa­tis est, adtributum Concilio Laodic. Canonem 5g. rite intelligere, qui sic praecipit: Non oportet Psal­mos, ab idiotis conpositos, et vulgäres, in Ec­clesiis dici, neque libros, qui sunt extra Cano­nem, legere, nisi solos Canonicos N. et P*. Te- flamenti. Qucz autem oporteat legi, et in aucto­ritatem recipi hatc sunt: Genesis, Exodus, Le­viticus etc. Absunt autem ab hoc Catalogo e V. T. Tobias, Judith, Sapientia, Ecclesiafiicus, Ma- chabati , et e N. T. Apocalypsis. Hoc est praeci­puum monumentum nobis adversantium, quia pro Synodali habetur declaratione. 174. Verum ex hoc Canone nihil amplius pos­set elici, quam deuterocanonicos Libros fuisse extra Canonem Ecclesiarum Phrygias, harumque Episco­pos statuisse solos Canonicos Libros esse suis in Ecclesiis legendos; ne forsan offensioni aut etiam contentioni occasio praeberetur apud hos, qui de cas- terorum Librorum auctoritate necdum essent satis convicti. Non magis autem possunt acatholici inde elicere : nullos e Concilii Laodiceni Episcopis, Libros deuterocanonicos pro Divinitus inspiratis habuis­se: quam evincere queant, cunctos jam memoratos adhucque memorandos Patres pro Divinis non ha­buisse Libros deuterocanonicos; quamvis isti in plu- Timorum illorum Ecclesiis extra Canonem essent. Imo sicut de conpluribus Patribus jam perhibuimus: ita de Laodicenis Episcopis quoque perhiberemus, etiam ab istis prout ab illis , Libros extra Cano­nem Ecclesiarum suarum existentes , pro Divinis habitos fuisse; si Laodicenorum Episcoporum ope­77

Next

/
Oldalképek
Tartalom