Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
enim praeter jam dicta animadvertendum est, S. Atha- nasium illic diserte praemonere, se duntaxat libros omnibus palam canonicos recensere , seu ut ait: Libros recensere, quos Divinos ejfe , Canonice scriptum, traditum et creditum efl. Unde dum conpleto V. et N. T. Canone subjicit: Hi sunt salutis fontes ; ut qui sitit, eorum eloquiis inplea- tur: in kis solis pietatis doctrina docetur, intel- ligit doctrinam Canonice scriptam, decretam et creditam. De caetero namque , in Libris deuteroca- nonicis quoque pietatis ac dogmatum doctrinam doceri, ipsummet audivimus testantem an. 160 usque 166. Unde ibid, subdit: Sed majoris accurationis causa , illud quoque scripto addere, ne- cejfe duxi: ejfe nimirum alios Libros prceter ißos, non in Canonem quidem redactos, sed quos a Patribus decretum efi legendos ab iis ejje , qui nuper ediscendi pietatis Herbi gratia accejserint, Sapientia Salomonis et Sapientia Sirach, Eßher, Judith, Tobias , Doctrina, út vocant, Apoßo- lorum et Paßor. Cum ait: Doctrina NB. út vocant , Apoßolorum , huicque subjungit Paßor em ; satis indicat, se in his Apoßolicam auctoritatem non agnoscere ; in deuterocanonicis autem V. T. Libris Propheticum Dei Spiritum agnovit, prout audivimus. Cum vero Eßheris Librum in altera hac classe recenseat, qui tamen Judieis quoque fuerat Canonicus, aliasque ob rationes, non defuerunt, qui objectam Feflalem epißolam S. Athanasio abnegarent. Quo pacto totus heterodoxis eripietur Athanasius. 167. Denique pro Doctrina út vocant Apoßolorum, qua Conßitutiones vulgo Apoflolicas designari censent plerique , proque Paflore desideratur Traditionis consensus, quem pro deuterocanonicis Libris haud deesse, jam satis vidimus, amplius- que adhuc visuri sumus. Dumque S. Athanasius concludit in eadem Fefl. epijlola: Attamen dilecti, cum illi in Canonem redacti sint, hi legantur; nusquam apocryphorum mentio habetur ; sed ii sunt haereticorum commentum, qui arbitratu suo 74