Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

co Domino tribuit ut Psalmi 44* ha -Ecclesiastici 24. 5. sententiam. 158. Ejusdem L. 2 7V. 16. enarrat historiam Susannce, e Danielis C. i3. dicens inter reliqua: Tunc in puero sancto Daniele , Spiritus S. in- grefsusaity dum illa ad supplicium duceretur: Revertimini ad judicium ; falsum enim ifli con- teßati sunt de ea. Et i. 1. Tr. 8. n. 3. scripserat : Daniel populis terribilem, inermis draconem ne­cat: leonibus objectus in periculo prandet, qui solet extra periculum jejunare. Genuinam itaque censuit historiam et Susannag et necati draconis, Da­nielis C. i3. et 14. relatam, genuinamque Libri Da­nielis partem. Imo Z. 1. Tr. 4* celebratae Josephi castimoniae subjungit totamque recenset Susannce hi- ßoriam velut Divinam ; quippe caetera infer ait: Confflim adefl in Daniele Deus: omnem repente maiitiam diripuit etc. 159. Item Z. i. Tr. 2. n. 3. ex epistola ad he- braeos C. 21. quatuor exempla in plurium Divino­rum serie adducit, inter quae etiam dicit: Haec (fides) in Tobice caecitate medica fuit. — Haec in Ma- chabaicce germanitatis exercitu sola vicit, tie. Ubi advertimus , Pauli epistolam ad hebraeos, Tobiae item atque Machabaeorum historiam in Divinorum exemplorum seriem relatas. Demum L. 2. Tr. 7. n. 3. ait : Jeremiás eodem Spiritu loquitur dicens: Hic eß Deus noßer, et non deputabitur Deus alius absque ipso, etc. Baruch. 3* 36 — 8. Tum Tract. 13. n. i. dicit de S. Scriptura: Hanc in Apoca­lypsi Joannes, bis acutum gladium cum uno ca- puio nuncupavit, quem ex ore .Domini prodire scripsit. Apoc. i. 16. Ex his speciminibus abunde patet, S. Zenonem E. de Divina deuterocanonico- rum Librorum auctoritate haud dubitasse. §. IU. S. Athanasius Alex. E.------Synodus Laodicena. 160. S. Athanasius Patriarcha Alex. Apolog. cont. Arianos inquit: Cum oporteat, ut Scriptum eß , Sacramentum Regis abscondere. Hcc Seri­7*

Next

/
Oldalképek
Tartalom