Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

tes ex Lege: Dominus conterens bella > Dominus nomen ejl illi Judith 16. 3. InquePs. 129. n. 7. in­quit: Sunt et Domino docente, putillorum Ange­li quotidie Deum videntes: Mat. 18. 10. sunt se­cundum Raphael y ad Tobiam loquentem, Ange­li afsißentes ante Claritatem Deiy et orationes deprecandum ad Deum deferentes. Tobice 12. 12 et 15. — Cum Scriptum sit: Sunt enim efficien­tes Spiritus in minifterium mifsi propter eos, qui hcereditatem capient salutis, hebr. t. 14. Interces­sione itaque horum, non natura Dei eget sed infirmitas noflra. Ubi hoc dogma firmat uno velu- ti contextu Verborum Domini apud Mat. ejusque Angeli apud Tobiam, et Apostoli ad hebrceos. Ad­ducit ibidem ex Apocalypseos C. r. v. 20. Sunt enim secundum Joannem , Asianis Ecclesiis An­geli. Alias quoque velut Divinis testimoniis utitur epistola ad hebrceos et Apocalypsi: et quidem epi­stolam ad hebr. sub nomine S. Pauli allegat in Ps. 14. n. 5. Ps. 53. n. 12. et Ps. 118. Lit. 8. n. 16. Nec Arianos eam in dubium revocasse patet e L. 4* de Trin. n. n. i52. Eodem L. n. 42. ait: Audi enim praeter Moysem et Esaiam, tum tertio id ipsum quoque et Jeremiam docentem; cum dicit: Hic Deus no- fier eft, et non deputabitur alter ad eum , etc. Ba­ruch 3. 36 — 8. Hanc ipsam sententiam sub Jeremice nomine profert in Ps. 68. 19. Item Tract. Ő2 in Ps. inquit de Christo D. Ait: Si filii Abrahoe efse vul­tis , opera Abrahce feceritis; Jo. 8. sed et Daniel presbyteros condemnans, ita dicit: Non semen Abraham, sed semen Chanaan. Dan. C. i3, 56. Ezechiel quoque increpitis populi iniquitatibus ait: Rater tuus Chananaeus} Mater tua Cethcea, etc. Ezech. 16. 3. Ubi Danielis caput i3. ut ejusdem genuinum, et inter Divinas authoritates recenset pro stabiliendo dogmatey quod Divinae promissiones fa­ctae sint Abrahae veris filiis 9 per spiritum videlicet fidei et operum. Denique L. 1. de Trin. n. i8. diser­te profitetur: Quin etiam conscius sibi, Divina 68

Next

/
Oldalképek
Tartalom