Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

ne! Angelus autem meus vobiscum eft, etc. Ba­ruch C. 6. 5— io. Isthic Librum Baruch cum Epi- ftola Jeremice, C. 6. relata, inter Divina praecepta veneratur. 147. S. Oriesius, qui rogatus a S. Athanasio E. segre suscepit curam Tabenensium circa A. 345. istis Baruchi C. 3. v. 9.— 15. verbis exorditur suam In- ftitutionem: Audi Israel mandata vitee: auribus percipe et intellige prudentiam ; quid e ft Israel, quod in terra inimicorum es ? — Hcec loqueba­tur Baruch propter eos, qui in terram Babylo­nis etc. Ibidem n. 5i. ait: Habeamus curam le­gendarum et discendarum Scripturarum, et in earum semper meditatione versemur , scientes Scriptum: Ex fructu oris sui vir saturabitur: Prov. i3. 2. et merces laborum ejus reddetur. Hoc est Scriptum Sapientiae 10. 17. 148. Ibidem n. 19. inquit: Scriptum eft: Ac­quiescite Principibus veftris et subjicimini; quia ipsi vigilant pro animabus veftris, rationem red­dentes pro vobis. Hebr. i3. 17. Ét semper illud timete, quod idem Apoftolus Loquitur : Templum Domini eft is, et Spiritus Domini habitat in vo­bis , etc i. Cor. 3. 16 — 7. Eidem itaque Aposto­lo tribuit epistolam ad hebreeos et ad Corinthios. Item n. 25. Et Judas in epiftola sua loquitur: Et hos quidem de igne rapientes, et odio haben­tes commaculatam tunicam etc. Judae 23* Inque continua Divinorum effatorum serie allegat e se­cunda S. Petri epistola C. 2. v. 21. verba ista: Me­lius erat illis ignorare viam juftitice, quam scien­tes reverti ab eo, quod traditum eft illis, sancto Mandato. Et n. 41. Qui autem filii Dei sunt, illius sermonis Evangelici recordantur: Si Mun­dus vos odit, scitote, quod me primum oderit. Jo. i5. i8. Ét iterum: Qui voluerit ejfe amicus hujus Mundi, inimicus fiet Deo. Jacobi 4- 4- Et rursum: Tribulationem habebitis; sed confidite, Ego vici Mundum. Jo. 16. 33. Hoc loco ut Joan- nis , ita Jacobi quoque verba nuncupat sermonem Evangelicum. 66

Next

/
Oldalképek
Tartalom