Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
rum argumentum est, Libros illos non solum ab He- bneis , sed a primitivis quoque Ecclesiis non fuisse in Canonem relatos, igitur ne ab his quidem pro Divinis fuisse habitos. Nos autem continuo perhibebimus , eosdem Libres et in Canonem fuisse relatos a priscis insignibus quibusdam Ecclesiis, et esetero- rum Patres consone professos fuisse, Libros quidem ilios nec in Hebrseorum, nee in suo Canone contineri, esse nihilominus Divinitus inspiratos. Cap. i. Quid Canon S. Librorum : et unde or- tum illius per Christi D. Ecclesias discrimen ? 7. Nonnullorum in ore calamoque, Canon seu Regula praesente in quaestione designat editum Librorum Divinitus inspiratorum catalogum, recensionem, indicem, enumerationem. Verum sic omnes sacri Libri essent Deut ero canonici : ejusmodi namque catalogus nonnisi serius fuit vulgatus tam in Ecclesia quam et in Synagoga; inque hoc necdum est conclusus, sed speratur augendus per exspectatos ab ea Prophetas , n. 10. aut certe per Messiam. Falsa proin est non paucorum de concluso per Esdram vel Malachiam , aut Synedrium , V. T. Canone opinatio : neque hanc roborat Prologus Ecclesiastici: prout attentius inspicienti patebit. 8* Itaque per S. Librorum Canonem seu Regulam designamus , tanta cum auctoritate traditam Librorum Divinitus inspiratorum notitiam, ut ei, velut regulce fidei, assentiri oporteat fideles. Ea notitia potest inniti aut expressae legali declarationi, aut publico Librorum , velut Divinorum usui, aut denique edito catalogo. Certe in Synagoga non minus quam et in Ecclesia, S. Librorum notitia et habebatur, et cum illorum augmento crescebat, prius quam ulli contexerentur eorum catalogi y indices, recensiones. Porro in disceptatione : quinam libri habeant dogmaticam ac Divinam auctoritatem , neu- tiquam principaliter quaerendum est: num et quando constructus fuerit eorum catalogus, aut illi fuerint huic inserti ; sed num et quando et a quibus fuerint 7