Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
Fui in insula, qua appellatur Patmos, propter Verbum Dei, ei testimonium Jesu. Apoc. i. 9, Propter hoc autem relegatum fuisse Joannem Apostolum in Patmos insulam, nulli dubium est. Obiter addimus, eundem ep, ad Novatum scripsisse: Di-’ repdonem bonorum suorum perinde ac illi, de quibus Paulus testificatus est, cum gaudio exceperunt. Id Paulus testificatus est epistola ad he- brceos C. 10. 34* Apud Euseb, L. 6. C. 45. 119. Archelaus Cascharorum in Mesopotamia E, in Disput, con. Manetem n. 29. huic velut Divinum testimonium dogmatice opposuit Sapienda C. i.i3. verba: Deus enim mortem non fecit: nec latatur in perditione vivorum. Contigit ea Disputatio- circa An. 2*78. 120. S, Methodius E. et M. circa A. 290. scripsit Convivium 10 Virginum, in quo n. 3. dicens: Ne prolixi simus colligendis Propheticis vocibus, ut Propheticam vocem allegat Ecclesiastici C. 28. i. etc. verba: Domine Pater et Dominator vitee meat, ne derelinquas me in Consilio eorum. Extollentiam oculorum amove a me. Cordis concupiscentia et concubitus non apprehendat me. In Libro autem Sapienda, quo omnis virtuds traduntur documenta, palam jam et sine ambage auditores ad continentiam attrahens Spiritus S. modulatur: Melior est liberorunl orbitas cum virtute ; inclamans: immortalitas enim est in memoria illius , quoniam apud Deum nota est et apud homines: etc. Sapientiae C. 4- 1 — 2. in grase. Qua in sententia Ecclesiasticum et Sapiendam confitetur esse Propheticas Voces , et Spiritus S. modulationes. Item Orat. 2. Pamphil. in Libro Sapientiae Creatorem fuisse locutum asserit C. 3. v. 16. crebriusque Sapientiam in suis Operibus adducit etiam sub nomine Scriptura\ 121. Item Orat. 11 Arete ait: Peregrino turbarum ductore (Holopherne) generoso conatu Juditba ingeniosis dolis truncato, — ovans pro victoria clamabat: Tibimé servo castam Sponse! 56