Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
eludit hunc sensum: in aliqua Epistola sua , quae utique potest esse et secunda et tertia, et ultra. Cae- terum vidimus n. 56. alteram tertiamque, exiles S. Joannis Epistolas , instar appendicis fuisse olim ad primam relatas. in. Praeerat S. Cyprianus Concilio Carthag. A. 256, celebrato , in quo ad evincendam suam sententiam Aurelius a Challubi E. usus est verbis secundo Epistolae Joannis, nemine istius auctoritatem in dubium revocante. Neque tanta Episcoporum Corona id dissimulare potuisset, cum ille fidenter pro- nunciaret: Joannes Apostolus in sua epistola posuit dicens: Siquis ad vos venerit, et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere etc. 2. Jo. 10. Hic quoque videmus, alteram Joannis Epistolam allegari per phrasim : in epistola sua, quin hanc solam esse genuinam Joannis epistolam, ulli Episcoporum in mentem venerit. Ex eo igitur, quod prisci quandoque solum memorent epistolam Joannis , argui nequit, illos unam solum Joannis admisisse epistolam ; verum illi potius tres simul sub epistolce nuncupatione conprehenderunt. 112. S. Cypriano jungimus diaconum suum et Vitee Pafsionisque ipsius scriptorem Pontium, qui Tobice historiam velut genuinam allegans inquit : Fiebat plus aliquid, quam de Tobice inconparabi- li pietate signatum est. — Necatos ille a Rege et projectos sui tantum generis colligebat. Tobice 2. 3. etc. 113. In vindicatis S. Pionii et Sociorum Martyrum circa medium saeculi 3-tii Actis legimus : Nunc Susanna in medium constituitur: inpiis circumvenitur a presbyteris: — nunc Amon increpat et epulatur: nunc Esther et tota Civitas 'turbatur j etc. Quae ex Danielis C. i3. et Estheris 3. contexta sunt tamquam paris auctoritatis exempla. 114. Circa medium saec. 3. Anonymi Tractatus ad Novatianum de Lapsis n. i3. ait dfe Apocalypsi: Clamante Scriptura et dicente'. Memento unde excideras, et kge poenitentiam. Heec 53