Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Üuísset Sacerdotium populusque hebr^eus in sacer­rimorum sibi Codicum universalem interpolationem» Agitur quippe hic de S. Litterarum sententiis} suf­ficiente Codicum consensu probatis. 56g. Dein fol. s>50. in duplici eventu, i) quo Sacerdotibus, jussu Dei Arcam ad flumen Jorda­nem deportantibus , illudque ingredi incipientibus (Jos. 3. 16.) illico pars fluminis superior ab affluxu cohibita fuerat; inferior vero ultro defluens , libe­rum reliquerat populo transitum: 2) inque altero., quo postquam (Josue 6. 10.) arcam Domini Sacer­dotes diebus septem circa urbis Jericho circumferrent muros, isti subito corruerunt, in duplici, inquam, hoc eventu Cl. Vir non agnoscit aliud Divinum pro* digium, quam quod binos illos eventus, mere na­turali terree motu protinus successuros esse, Josue Divinitus praesciverit. Additque sic plura Moysis miracula quoque explicanda esse. 570. Verum si praescivit Josue, binos illos even­tus mere naturaliter alioquin esse secuturos; illa studiose coordinata et solenni ritu praemissa Arcce Domini deportatio ad Jordanis margines* et hebdo- madaria circa urbis muros circumductio, ad nihil po­tius valere poterat, quam ad fallendum populum„ Nimirum ut binos illos eventus , etsi naturaliter duntaxat secutos , populus falso crederet, Divi­no prodigio factos fuisse: sicque falsam de duplici Divino miraculo fidem conciperet. Sane illiusmodi ceremonia?, mere naturali eventui citra omnem po­puli admonitionem studiose praemissas, magis frau­dis quam ingenuitatis speciem praeseferrent. Hoc ple­nam erga S. Litterarum narrationes fiduciam non modice infringeret. 571. Ac reipsa quidem memoratis praeludiis ac ceremoniis in superstitiosam persuasionem inductus fuisset populus hebraeus omnesque deinceps fideles 5. eventus namque illos Divino prodigio effectos fuis­se , totus hebr. populus omnesque deinceps Christia­ni crediderunt. Nullum quippe novissimae, perque Cl. Virum ab acatholicis mutuata; interpretationis ve-

Next

/
Oldalképek
Tartalom