Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Hä de vero sensu, et interpretatione Scripturarum sanctarum ; dubitare nequit, se sub salutis dispen­dio obstrictum esse, ut etiam secundum S. Matris Ecclesice sensum , qui semper idem est cum un­animi Patrum consensu > S. Scripturas explicet. Quo igitur consilio potuit scribere Vir Cl. Concilium duntaxat edicit, qua ratione Scriptura NB. in rebus fidei ac morum explicanda Non sit; nequa­quam vero prcecipit, qua ratione, et quibus e principiis explicanda sit. Sicut enim fidei ac mo­rum doctrinam explicandi principium cuivis ortho­doxo est S. Matris Ecclesice sensus, quam illa tenuit ac tenet', ita quoad fidei morumque doctri­nam 9 S. Litteras interpretandi principium , idem S. Matris Ecclesice sensus cuivis orthodoxo esse debet. Cuivis quippe orthodoxo S. Mater Ecclesia debet esse Columna et Firmamentum veritatis, i. Tim. 3. i5. Per hanc igitur conservata; Divino-Apo- stolicce Traditiones de genuino S. S. sensu sunt im­mediatum illam explicandi principium: et quia Traditionum illarum testimonium notitiamque prae- stat nobis unanimis consensus Patrum, hic est me­diatum S. Scripturam explicandi principium. Utrum­que istud principium eadem 4* Sess. tradidisse Con­cilium Trid. jam vidimus. Demum traditas per Apo­stolos thaumaturgosque olim interpretes explanatio­nis testes idonei vel sunt Patres , vel non sunt. Si sunt; secundum idoneum ipsorum testimonium ex­plicandae sunt S. Litterae. Si autem non sunt idonei tejles; etiam contra unanimem illorum censensum licet explicare S. Litteras. Hoc foret inpium ; pri­mum ergo est necessario tenendum. Ő21. Verum quid operosa Decreti Trid. expli­catione intenderis, aperuisti explicationis ejusdem conclusione ista : fol. 125. Hunc ejfe sensum De­creti , adjuncta illorum temporum et verba ipsa Concilii perspicue edocent; quare Benedictus P. 14. sibi a Milante Dominicano dedicatam Sixti Senensis bibliothecam sacram, in qua NB. quam- plurimce interpretationes Patrum vellicantur 3 si-

Next

/
Oldalképek
Tartalom