Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
ste additam : Credebant enim Fabellas 3 quae de inspiratione Interpretum circumferebantur. 496* Etenim si Apostoli versionem illam Ecclesiis tradiderunt velut ab omni immunem errore quoad fidei morumque doctrinam; (alioquin nec poterant secus tradere) hoc ipso quoad fidei morumque doctrinam fideles Divinam versionig authoritatem a Thaumaturgis testibus , Apostolis nempe didicerunt, et nequaquam fabellis id crediderunt. Quisquis autem contenderet, versionem illam nec caruisse erroribus in fidei morumque doctrina , neque ut eis carentem fuisse ab Apostolis traditam Ecclesiis; is tum in Christi Apostolos foret injurius, qui erroneam ejusmodi versionem commendassent Ecclesiae , ut haec exinde ea fere sola fuerit usa: tum in Ecclesiam , utpote errores circa fidei morumque doctrinam non repudiantem. ' 497. Eccur non potius orthodoxam contra aca- tholicorum cavillationes sententiam tuis tradidisti discipulis ac lectoribus: versionem videlicet 72 Interpretum, prout in melioribus codicibus olim admi- mis integre conservatam , dogmatica auctoritate praeditam fuisse ; tum quod ab Apostolis et Evan- gelistis in describendis Divinis Libris, pariterque in praedicando adhibita fuerit: tum quod fieri non potuerit, ut Deus totam suam Ecclesiam, ea versioné usam, sineret labi in errorem circa fidei morumque doctrinam. Ab omni igitur fidei morumque doctrinae errore immunem praestiterat Deus 72 Interpretum versionem , qua Apostolos suos totamque ab his institutam Ecclesiam, quam acquisivit Sanguine suo, uti voluit. Sic est recensenda ab orthodoxo institutore 72 Interpretum versio , non vero sine discrimine errorum accusanda. Eatenus vero dicimus, totam Christi Ecclesiam fuisse usam 72 Interpretum versioné, quatenus grceco istorum textu üsse sunt Ecclesiae grcecce; latinas vero usae sunt factis ex eodem textu versionibus : ac porro totam suam Ecclesiam eotum in fidei morumque doctrina labi permisisset Deus (quod admittere omnis ortho22§