Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
na de ventre ejus fluent aqua vivőt. etc. v. 42. Scriptura dicit: Quia ex semine David venit Christus. Sicque facile vicesies in N. T. vocabulo Scriptura simpliciter , prout vidimus , posito designatur Scriptura Divinitus inspirata: prout et phrasi: Legistisy vel non legistis y quia etc. ut mox n. 44* 41. Phrases illas minime profanarunt S. Patres; ut eis merce humaner industriae auctoritatisque scripturam designarent. Dum ergo sub eis phrasibus pro- miscue Libros proto - et deutero-canonicos allegant, utrisque Scriptura Divinitus inspirata auctoritatem inesse profitentur. Alicquin eosdem libros, quos sub illis phrasibus allegant, alias Divinam quoque, aut Propheticam Scripturam expresse nuncupant; ut talem omnino Scripturam ipsos phrasibus iliis designare cum Christo Apostolisque voluisse, non liceat ambigere, ista mox crebro percipiemus. Debebant certe S. Patres, Divinarum Scripturarum quas continuo fidelibus v erbo scriptoque exponebant,phra- seos sensum retinere ; ne sub nomine Scriptura y subque phrasibus Scriptum est y vel non legistis, quia — de mer e humana scriptura nude prolatis, fidelis populus Scripturam intelligent Divinitus inspiratam : prout constanter intelligere suevit in sacris Lectionibus totoque N. T. 42. Neque ingenuus quisquam a nobis poscet; ut e singulis Christianae Traditionis monumentis aut Patribus , testimonia pro singulis deuterocanonicis Libris proferamus. Nec enim eis sive occasio , siv,e scopus fuit, illis cunctis utendi: prout neque e cunctis protocanonicis cuncti Patres allegant testimonia, nisi forte unus alterve grandium voluminum scriptor. Unde sicut ex eo silentio non licet arguere , a Patribus singulis solos e protocanonicis allegatos Libros fuisse pro Divinitus inspiratis habitos , non etiam reliquos: ita etiam inferre non licet, a Patribus pro Divinitus inspiratis habitos non fuisse libros .Deuterocanonicos, quos non allegant. Certum praeterea est , plurima priscorum scripta perivisse. Caete23