Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

ma corrigere, est profecto animi parum reverentis ac modesti indicium. 476’. Et quis non tideret Miinsterianos despice- retque , si praesumerent in lingua e. g. gallica, itali- ca , hungarica etc. sive scribendo , sive loquendo prisca nomina propria ad suum Originalem sonum retorquere? Omnes obclamarent ipsis , retinendum esse receptum ab atavis proavisque usum , quem penes arbitrium efl , et vis et norma loquendi juxta ac scribendi. Horat. Quod autem in humanis facere non audent, id praesumunt in Divinis Libris et Liturgiis , contra sacrorum Scriptorum V. et N. Te­stamenti, omnium item Patrum, totiusque Ecclesiae Christi consonantiam in scribendis ac pronunciandis hebrseis nominibus propriis. Non est ingenui reve- rentisque filii, S. Patrum et S. Matris Ecclesiae lin­guam priesumere corrigere. 477. Praetendunt nonnulli, se ideo Miinsteria- nam novationem in suis sequi libris aut praelec ioni- bus; ut discentes mox promtius intelligant tum he- brcea Biblia, tum libros acatholicorum. Verum he- braeis Bibliis uti valentes , unde reliquorum vocabu­lorum , inde etiam nominum propriorum notitiam praevie jam hauserunt. Et propter neutrum ex allatis effugiis necesse est, innovata hebraizantia per sin­gulas paginas obtrudere vocabula in idiomate latino, germanico etc. cum sufficiat in una pagella adnotare magis dijjbnantia a continuo Ecclesiae usu , quam ut secus possint satis dignosci in sua masorethica forma. 478. Et utinam non adeo pronos promtosque efficere ad legendos Ecclesiae Christi hostium libros studeretis auditores lectoresque vestros, ut mox illos arripiant legendos ante conparatam sibi solidam Ca­tholicorum dogmatum thesiumque notitiam: prius­quam parati sint ad satisfactionem omni poscen­ti rationem de eis (2. Sen. 3. i5.) priusquam poten­tes sint exhortari in doctrina sana , et NB. eos, qui contradicunt, arguere (Tit. 1. 8.) et antequam tales jam esse probentur ab his , quos Spiritus S, üi 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom