Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
inter peritissimos quoque, in non paucis vocabulis mutasse, vitiasse. 470. Spectata hac dispersorum jam hebréeorum lingua nutatione et vano apud diversos sono quis possit ambigere , sexti ab hebrseorum dispersione saeculi Masorethis longe minus notam esse potuisse primitivam et a sacrorum Librorum Authoribus usque repetitam per singulos floreme adhuc Synagoga dies, hebraeorum nominum lectionem ac pronuncia- tionem ; quam nota fuerit 72 Interpretibus, florentis .adhuc Synagogae dcctoribus , istisque aetate proximo Ecclesiaßici versori y etc. Isti vero omnes eodem sono reddiderunt in graeco vccabula hebrasa , quo dein Apostoli et Evangélistáé in suis libris, cunctique deinceps latini interpretes , omnes item latini graeci- que Patres, ac tota exinde Christi Ecclesia pronun- riat, tcribit. 471. Num vero eam , quae aevo Christi et Apostolorum, proximisque ante eos saeculis, familiaris fuit hebraeis suorum nominum pronunciandi scriben- dique norma , num inquam hanc prae Apostolis lau- datisque prioribus adhuc cevo versoribus vel autho- ribus S. Librorum , magis perspectam habuerunt Masorethae , pluribus saeculis posteriores ? An non ergo illi prae seris Masorethis censendi sunt propius accessisse ad priscam , adhucque florente Synagoga purius conservatam hebraeorum nominum enuncia- tionem : neque ab hac tantopere discessisse, quantum reipsa discessissent, si puncta Masorelhica referrent sonum, florente adhuc Synagoga aevo Christi paulo- que superioribus saeculis vigentem. Hoc solum est quod negamus Miinsterianis ; nullatenus autem ambigimus, 72 Interpretes, ac Ecclesiastici Versorem, caeterosque aliquantisper declinasse violentas liebraeae linguae aspirationes et sibilos , graecas item casuum inflexiones pro faciliore intelligentia adhibuisse; sed his quoque admissis persuasi sumus, ipsos longe minus discessisse a florentis adhuc aevo ipsorum Synagogae pronunciatione, quam Masorethas quinto post gentis su£c dispersionem saeculo, post grandia linguae si3