Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

ed Discretionem Boni et Maii. hebr. 6. 14. et r. Cor. 3. 2. . 466. Reflectamus tantisper oculos ad memorati« dis-onantise scaturiginem. Graeca latinaque Christi Ec- c'esia suae quoad hebr. nominum propriorum pro­nunciations prcecipuam originem repetere potest a 72 interpretibus, de quorum Facti et historiae veri­tate mox agemus. Illi masorethicorum punctorum in­fantiam novem fere saeculis, ejus vero perfectio­nem longe pluribus adhuc praecedunt; nullique proin dubio locus superest, multis gradibus purius conser­vatam hebr. nominum pronunciationem viguisse aevo 72 Interpretum quam Masoretharum. Etenim etiam per paucos illos annos, quibus totus hebr. populus post Urbis et Templi excidium in captivitatem abstra­ctus in Chaldaea detinebatur, hic et sacrorum suorum Librorum lectionem , usumque retinuit: et satis uni­tus assignatis sibi in locis degebat, ut linguae suae commercio cum gentilibus suis haud destitueretur. Nulla igitur occurrit ratio, ob quam Judaei vel in Baby­lonica captivitate avitam nominum propriorum pro- nunciationem corrupissent, aut vel potuissent cor­rumpere; quum ea quotidie in sacris lectionibus, pre­cibus , et piis ad levandas suas aerumnas colloquiis frequentarent. De caetero autem , cur vitiassent Judaei contentorum in suis S. Libris , qui constanter in Tem­plo , Synagogis domique legebantur, nominum pro­priorum traditos a S. Scriptoribus usque sonos, dum florente adhuc Synagoga conjuncti habitarent ? 467. Ali® vero gentes, e. g. Grceci cum vix noverint praesertim ante 72 Interpretum versionem, nisi fors paucissima aliqua in S. Litteris contenta he- braeorum propria nomina , adhuc minus poterant avitam istorum pronunciationem corrumpere , suum­que exemplum sequendi occasionem praebere Judaeis. Quid ergo potuisset ad id permovere 72 Interpretes, ut ipsi contenta in S. Libris nomina propria , quasi per studiose quaesitam, et quidem non leviter exor­bitantem dijjonantiam, ab avito sono detorquerent in eum, quem graeca ipsorum versio reddit : ut e.g. O 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom