Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

pitum, Decretorum, epistolarum etc.; sed solum quod verbum de verbo expressius transferre debuissent. 414. Pariter dum prosequitur S. Hieronymus : quem Librum editio vulgata laciniosis hinc inde verborum sinibus trahit, addens, quce ex tempo­re dici poterant , etc. utique per laciniosos praeci­se verborum sinus seu ambages , per translatores additas, nemini prudentum videbitur significare, lon­giora Decreta, epifiolas narrationesque confictas fuisse ac insertas. Istiusmodi prolixas interpolationes certe expressius indicasset: nec praecise verborum sinus nuncupasset, nec solum arguisset translatores excogitafie, quibus verbis uti potuerit, qui inju­riam pajfus efi , vel qui injuriam fecit. 415. Num enim Hieronymus per addita ejusmo­di praecise verba et verborum sinus designare voluit etiam decretum Regium sat prolixum , C. i3. rela­tum , et quod reipsa editum fuisse, testatur proto- canonicum Caput 3. v. 8. hisce: Scriptum efi — nomine Regis AJfueri: et litter ce signatee sunt ipsius annuio; mifice sunt per cursores Regis ad universas provincias: — fiatimque in Susan pe­pendit edictum. Igitur aut protocanonica quoque capita tradunt figmenta , aut reipsa editum fuit decre­tum , missumque per provincias , inque urbe Susan suspensum; nec praecise a translatoribus fuerat ex­cogitatum , quibus verbis uti potuerit, qui inju­riam paffus efi, etc. 4i6\ Alteram pariter Regiam epistolam, qua* C. 16. recitatur et satis prolixa est, S. Hieronymus designare non potuit przecise per verborum sinus aut verba, quibus uti potuerit, qui injuriam pas­sus efi etc. Sed disertius indicasset: aut nominasset quoque epifiolam vel decretum regium, si hoc fe­rire voluisset. Reipsa vero scriptam fuisse illam epi­fiolam, expresse testatur protocanonicum Caput 8. v. 8 — 14. ubi additur : Et edictum Regis pepen­dit in Susan. Quo jure igitur fictitium esse prae­tenditur edictum quod reipsa editum fuit, et prorsus congruit cum sua recensione, in protocanonica tex­185

Next

/
Oldalképek
Tartalom