Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
professio, et iniquum ejusdem juramentum. Quis orthodoxus ista non exhorreat, totoque ebcecretur animo ? Quid autem per unanimam S. Patrum con- sensum designet Concilium Trid. et S. Mater Ecclesia intelligat, luculenter tradunt quique orthodoxi Patrologiae Tractatores. Neque seu Concilium Trid. seu memorata fidei professio supponit vel asserit unanimem omnium omnino Patrum consensum, sed sufficientium ad praestandum testimonium de tradita Ecclesiis per Apostolos doctrina, atque in illis conservata. Nullius certe Historiae Canones requirunt ad faciendam fidem omnium omnino historicorum adtestationem aut testium consensum unanimem , sed sufficientium duntaxat. Patres vero spectamus tamquam historicos ac testes doctrinae Apo3tolicae in Ecclesiis conservatae. Sed de his in Patrologia. 396. Vana quoque est illorum declinatio, qui dictitant, Concilium Trid. solummodo statuisse, ne in rebus fidei ac morum quisquam S. Litteras contra S. Matris Ecclesiae sensum et unanimem Patrum consensum interpretari praesumat; at nequaquam statuisse, ut secundum eum explanentur, n. 5i8. Cum enim Concilium illic agat de dogmatibus fidei ac inorum, quae necessario ac sine afiensus suspensione credenda sunt secundum eum sensum, quem tenuit ac tenet S. Mater Ecclesia; hoc ipso etiam in interpretanda de fidei ac morum dogmatibus S. Scriptura non est relicta facultas suspensioni intra secundum vel contra Sensum S. Matris Ecclesiae. Inter bina haec igitur vane quaerunt nonnulli medium in interpretanda de fidei morumque dogmatibus S. Scriptura , eoque vanius; quod profitente eodem gen. Concilio, S. Matris Ecclesia, quas nobis Divinitus constituta est Columna, et Firmamentum Veritatis i sit judicare de vero sensu S. Scripturarum ; de cujus porro interpretatione non licet suspendere judicium inter contra et secundum 9 sed omnino assentiendum est; qui enim Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Mat. 18. 17. Unde merito inquit Ecclesia cum suo M *77