Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
nes, piaque Dramata. Audivimus quippe totam Apostolicae Traditionis teßium seu Patrum seriem unanimiter de Tobia et Judith velut realibus personis , et de eorum fatis factisque tamquam peculiaribus Divinae Gratiae ac Potentiae operibus loqui. Nec modo Patrum nullus vel minimum de mero Librorum illorum figmento suspicionis indicium praebet j verum potius cuncti de personarum Tobice ac Judith, eventuumque realitate firmam suam persuasionem omnimode ac consone produnt. 38q. Persuasionem vero istam ex Apostolorum Traditione profectam fuisse, Cl. Jahn e propria quoque confessione eruere potuisset. Profitetur namque in Introd. lat. jf. 20. de Deuterocanonicis V. T. Libris, adeoque etiam de Tobice et Judith libris; Hi libri videntur cum reliquis in versiont Alexandrina (72 Interpretum) ab Apoflolis traditi fuiffe Ecclesiis ; nisi enim id factum fuiflet, vix percipi pojfet, Ecclesias Fler asque hos libros aJudceis sine diffidentia suscepiffe. At longe minus percipi pojfet, quomodo Pier aeque Ecclesiae hos (Tobias ac Judith) libros a Judaeis sine diffidentia suscepijfe nt ut de realibus personis et eventibus disserentes ; si eis Ecclesiis ab Apoflolis traditi fuissent ut merae fictiones morales. Hoc vero: num videlicet personae, acta fataque , in Libris illis contenta, sint praecise ad formandos mores efficta , aut vero sint reales historiae, hoc, inquam, Apostolos vel nescivisse, vel noluisse declarare Ecclesiis, qui capere potefl, capiat, itaque dum, fatente Cl. Jahn, plerisque Ecclesiis libri illi ab Apoflolis traditi sunt, ut sine diffidentia suscipiendi: simul ab iisdem traditi sunt eisdem plerisque Ecclesiis, ut reales, ac neutiquam mere ad pietatem effictae narrationes; sic enim tenuerunt priscae Ecclesiae. 3qo. Hoc amplius quoque certum fit ex eo, quod Apostolorum aevo deuterocanonicorum V. T. Librorum auctoritas non solum in suspenso fuerit apud Judaeos; (n. 10.) sed et a non paucis illorum, praesertim hebraisantiumy ex aemulatione contra Helle«73