Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

utriusque unus Deus sit Author 9 nec non Tradi­tiones, tum ad fidem, tum ad mores pertinen­tes , ipsas tamquam vel oretenus a Chrifio vel a Spititu S. dictatas, et contirdh succesione in Ec­clesia Catholica conservatas, pari pietatis affe­ctu ac reverentia suscipit, ac veneratur. Sacro­rum vero Librorum indicem huic Decreto adscri- bendum censuit , etc. Adscripsit autem omnes deu- terocanonico8 utriusque Testamenti Libros; omnes itaque istos suscepit ac venerata efl Sjnodus i) pa­ri pietate ac reverentia, quo Traditiones a Chri- fto vel a Spiritu S. dictatas : <&) ista cum vene­ratione suscepit omnes Libros tam veteris quam novi Te fiamenti, cum utriusque unus Deus sit Author i si ideo ea pietate ac veneratione susce­pit omnes Libros utriusque Testamenti quod utrius­que unus Deus sit Author : simul profitetur, omnium utriusque Te fiamenti Libram quos re­censuit , unum Deum ejfe Authorem. Recensuit autem deuterocanonicos quoque libros, protocano* nicis sine omni discrimine intersertos. 372. Profitetur itaque S. Synodus, se pari} qua Traditiones a Chrifio vel a Spiritu S. dictatas, pietate ac reverentia suscipere Omnes Libros V. ac N. Tefiamenti i cum utriusque unus Deus sit Au­thor i omnes porro, quos enumerat utriusque Te­stamenti Libros suscepit velut Deo Authore scriptos et pares auctoritate Divinis Traditionibus. Et, in­quit , ne cui dubitatio suboriri possit , quinam sint qui ab ipsa Synodo suscipiuntur; sunt vero infrascrip ti: Tefiamentiveteris, quinque Moysis etc. Hac in serie non solum recenset omnes utrius­que Testamenti deuterocanonicos quoque Libros, sed hos nullo prorsus admisso discrimine interserit protocanoniciSj velut ejusdem omnino cum his Di­vina? auctoritatis. Alioquin Concilium Trid. hccce in Decreto solum illos omnes Libros descripsit , qu* pari pietate ac reverentia suscipiendi sunt cum Divinis Traditionibus; solos ergo Divinos Libros in illo recensuit. Qua proin fronte possunt aliqui com­165

Next

/
Oldalképek
Tartalom