Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

tholici inpetunt, librum ante conditum in Concilio Canonem descripserit, satis aperiunt ipsiusmet ver­ba , quibus cohortans fideles ad legendas Divinas Scripturas, mpnet: In Canonicis autem Scriptu­ris (discernendis) Ecclesiarum Catholicarum quam- plurium sequatur auctoritatem ; inter quas sane ilice sint, quee Apojlolicas Sedes habere, et epi­stolas accipere meruerunt . Ista sincere expendens, facile assequetur , istud dignoscendarum Canonica­rum Scripturarum criterium lectoribus suis S. Augu­stinum haud fuisse traditurum, nec Ecclesiarum Tra­ditionis discufsionem eis delaturum fuisse , si in Africae Concilio editus jam fuisset Divinarum Scri­pturarum Canon. Cum enim per hunc, ipsomet Au­gustino testante n. A44* conflitutum fuerit, quinam sint adeo certi Prophetarum et Apoflolorum Li­bri, ut eos omnino judicare non audeamus; dc his deinceps judicandi, num Canonici sint, facul­tatem ac disciplinam lectoribus suis S. Augustinus neutiquam tradidisset: prout tradit allatis verbis ac deinceps afferendis. Ista igitur scripserat S. Augusti­nus ante editum Africanum Canonem , ideoque non potuit tunc adhuc, contentos in hoc Canone Libros partiri in gradus disparis auctoritatis, sed caetero- quin nec unquam voluit. Etenim £4q. Sequentia illic ejusdem verba , in quibus triplicem auctoritatis gradum discerni subodorantur acatholici, sunt ista, quae haud scripturus fuisset con­stituto jam per Concilium Divinarum Scripturarum Canone: Tenebit igitur hunc modum in Scriptu­ris Canonicis (assumendis ad legendum) ut eas quee ab omnibus accipiuntur Ecclesiis Catholicis, praeponat iis, quas quadam non accipiunt. In eis vero, qua non accipiuntur ab omnibus, 2) praponat eas , quas plures, gravioresque acci­piunt , iis quas pauciores minorisque auctorita­tis Ecclesia tenent. Si autem 3) alias invenerit a pluribus, alias a gravioribus haberi, quam­quam hoc facile inveniri non pofsit , aqualis tamen auctoritatis eas habendas puto. Cum fa­155

Next

/
Oldalképek
Tartalom