Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

nique indicium perhiberi queat. Prisci enim descri­ptores , plerique manu potius quam ingenio prom­pti, hacque opera sustentantes vitam, praecipitabant potius descriptionem amplioris lucri gratia, quam ut studiosis additionibus laborem sibi moramque auge­rent. Unde pronius fuerat, ut illi in codicibus, quos transsumebant, quaedam potius transilirent quam ad­jicerent. Facta; autem insertionis studium qui hoc loco praetendunt, fingunt eam saeculo 4 csepisse fie­ri ad premendos Arianos. Verum quam inportune comminiscantur, versum 7 contra Arianos fuisse in­sertum , jam patuit n. 3*5. Et quam falso commi­niscantur, eundem versum aevo Arianorum , solum­que inclinante saeculo 4 conparere caepisse quibus­dam in codicibus , patuit n. 106. etc. 3a8. Hieronymo tantisper subjungimus Ruffi- num , prius amicum illius dein adversarium, siqui­dem hunc cum ilio nobis objicere amant acatholiei, sed eo minore jure, quo certius est, ipsum nonnul­las S. Hieronymi circa deuterocanonicos quosdam li­bros expressiones, velut duriores redarguisse: speci­men hujus quoddam vidimus n. «98. Ac licet Ruf- finus in Exposit. Symboli recensitis protocanoni- cis sine Esther Libris subdat i Hac sunt, qua Pa- tres intra Canonem concluserunt : et ex quibus fidei noftra assertiones conflare voluerunt. Nihilo­minus immediate monet: Dicendum tamen efi, quia et alii libri sunt, qui non Canonici, sed Ecclesiastici a Majoribus appellati sunt, id est: Sapientia qua. dicitur Salomonis, et alia sapien- tia y qua dicitur Sirach. — Ejusdem vero ordi­nis libellus est Tobia et Judith, et Machabao- rum libri, — qua omnia quidem legi in Eccle­sia voluerunt, non tamen proferri ad c torita- tem in eis fidei confirmandam. Catero ro Scri­pturas apocryphas nominarunt, qua± j Ecclesia legi noluerunt. Hac sententia libros deuteroca­nonicos constituit medios inter Canonicos Patrum consensu, et inter apochryphos; quare autem cen- suerint Patres quidam effe legendos in Ecclesia Li« K i45

Next

/
Oldalképek
Tartalom