Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

et acta , chaldaico potius quam hebraeo idiomate ipsum exarasse, credere pronum est, eoque justius; quod illa Acta Mardochaeus non vulgaverit praecise in gratiam Judaeorum, jam e Chaldaea in Palaestinam - reversorum , sed etiam in horum , qui cum ipso in Chaldaea, caeteraque Persarum Regum ditione per­stiterant, adhucque perslituri erant. Hos aevo Arta­xerxis regis jam chaldaei idiomatis potius quam he- braei gnaros fuisse, ambigi nequit. 3io. Proin Acta, dialecto chaldaica exarata per Mardochaeum Hierosolymitano quoque Synedrio communicata sunt, cujus auctoritate pro Synagoga­rum usibus, hebrcea dialecto in praesentem Librum Efiher, tota digesta fuit historia praetermissis iis, quae palam in Synagogis legi minime necessarium aut ne expediens quidem visum fuerat Synedrio. Ta­lia esse controversa hoc loco documenta , vidimus n. 3o5. Ista igitur Libro illi , quem Synedrion velut Canonicum in Synagogis praelegi voluit , inserta haud fuerunt. Cum tamen omnibus persuasum esset, cuncta a JVlardochaeo et Esther eodem Superno Spi­ritu communicata ‘fuisse cum Synedrio, quo gesta; /documenta illa, ut indubiae prorsus fidei suspicieban­tur, et privatis hebraeis codicibus non paucorum ze­lo adnectebantur. In istis , inque graecis 72 Interpre­tum Codicibus eadem conservata sunt usque ad aevum Apostolorum , et ab his probata. Istius approbationis testem habemus eorundem discipulum S. Clementem Rom. n. 46. et longam a primo illo Patrum seriem deductam usque ad S. Hieronymum, quem illis con­sentientem vidimus n. 263. Obiter addo , coaevum quoque et amicum Hieronymo S. Augustinum, Esthe­rs capita 14. et i5. iit Divinam Scripturam alle­gare L. i. con. 2. Pelag. epiß. C, 20. item ep. jqq. ad Ecdiciam. 3n. Subinde vane nobis opponunt acatholici praecipuum suum Achillem : eam videlicet semper fuisse Judaeorum erga Divinos sibi Libros religionem; ut Libri Esther, qui ipsis a prisco Canonicus erat, partes e suis Codicibus excidere passuri nunquam 134

Next

/
Oldalképek
Tartalom