Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Senioribus potuit placere. Subinde pronum erat, ut memoratis partibus carerent Synagogarum codices, atque ex his descripti: ac tandem a plerisque he- brceorum codicibus abessent. 306. Sane memorata illa documenta , a C. io. adjuncta, diserte indicantur in superioribus capiti­bus, de quorum auctoritate nemo dubitat; quo indu­bium fit, documenta illa aevo Estheris reipsa exsti­tisse. Quare igitur apud Judaeos amplius non haben­tur nisi ob allatas rationes? Quippe C. i3. a v. 8. usque C. 15. finem, relata est oratio Mardochaei et Estheris, istiusque ingressus ad Regem, quae diserte indicantur C. 4* v* *5 — 7. et C. 5. Item C. i3. i — 7. refertur Decretum Regium , quod editum fuisse testantur C. 3* v. 12. etc. et C. 4. v. 8. Tum detecta Regi per Mardochaeum conjuratio pluribus solum cum adjunctis, etiam superius jam memora­tis, narratur Capite 12 quäm relata fuerit C. 2. 21—3. et C. 6. v. i. etc. Pariter C. 16' describitur exemplar epistolae Regis Artaxerxis, de qua C. 8. i3. dicitur: Summaque epiftolce hcec fuit, ut — et edictum Regis pependit in Susan. Reipsa igitur exstitit haec epistola , cujus summam indicat, qui transmissa Hierosolymam per Mardocheeum et Estherem Acta redegit in librum, in Svnagogis lectioni serviturum. Certum itaque est, reipsa exstitisse olim memora­tam superioribus Capitibus duplicem epistolam re­giam seu Decretum; cur ilice nunc desiderantur in codicibus Judaeorum si non ob allatas superius, pa« resque eis rationes ? 307. Unde tametsi facile concesserim , laudata documenta abfuisse a codicibus, pro Synagogarum usu , faciendaque in illis lectione exaratis atque ex his descriptis; in caeteris nihilominus eadem pluribus sfeculis conservata fuisse certum est. Josephus enim L. 10. Antiqu. C. 12. monet, se constanter obser­vare, quod inquit, in ipso hiflorice me ce principio — adßruxi dicens: translaturum me libros He­braicos in eloquium grcecum, et hos volentibus aperturum: neque adjicere me aliquid seorsum3 132

Next

/
Oldalképek
Tartalom